Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
4S onis. Visuque in terram defix o et cetera. Tales in hac mutatione intendunt cognite veritati stabiliter adherere. Porro quia ad autenticam correptionem perfectorum imperfecti obstupescunt et se errasse erubescunt, quid deinceps facturi sint circa im5 perfectos perfecti, imperfecti studiose incipiunt notare. Turn ilia propius acceden s et cetera. [I p 1,14] Primum correctionis beneficium audivimus, verecundiam videlicet errantium et attentionem audiendi reliqua. Quo autem ordine perfecti primum accédant ad corrigendos infirmos, quos erroribus, sollicitudini10 bus, vaniloquiis subditos esse vident, ostendit etiam modo. Primum enim est, ut per increpationes et correptiones faciant eos a predictis malis declinare. Hoc enim est quod ait. Lectulus autem ratio est, extrem a vero pars huius lectul i est declinare a malo, suprema vero pars lectuli huius est facere bonum. Est 15 quidem primus perfectorum accessus ad imperfectos corrigendos, errores ipsorum supra dictos et sollicitudines et vaniloquia redarguere in eis. Iste autem perfectorum redargutiones principium habent a conquestione, qua imperfectorum mala ipsis manifestant, et quantum in ipsis compatiantur, amicabiliter aperiunt. 20 Consolationem igitur in principio adornat métrico decore dicens: Heu quam precipiti mer sa profundo Mens hebet et propria luce relicta Tendit in externas ire tenebra s et cetera. [I m2, 1-3] Conquestionem istam, quia compassionis est, incipit auctor in persona imperfectorum loquente Philosophia dicens: Heu quam 25 precipit i et cetera. Profundum hoc erroris est, quo putant imperfecti prosperitatem a Deo non esse, sed a fortuito eventu, quern fortunam appellant. Vel si qui eorum sunt, qui prosperitatem putant a Deo esse, quod quidem verum est, putant tamen earn a Deo dari ad felicitatem, quod quidem falsum est. Item 30 putant adversitatem a Deo non esse, sed a fortuna, quod quidem falsum est; et si qui eorum sunt, qui putant earn a Deo esse, quod quidem verum est, putant tamen ad miseriam earn a Deo dari, quod falsum est. Isti igitur errores preceps profundum est, in quod ratio precipitatur in imperfectis. Mens itaque hebes est, 35 dum non recte iudicat de rebus, quas putant aliter esse quam sunt, 22 tenebras] littera "r" suprascr. 24 imperfectorum] sillaba "in" suprasor. 26 aj corr. ex "s" 35 putant aliter esse] putat esse aliter esse