Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

47 erroribus et sollicitudinibus // et vaniloquiis blandis se­ductos esse. Sed abite potius Syren e et cetera. [I p 1,11] Reparatis cordibus imperfectorum in tempore adversitatis, de­structis videlicet erroribus, repulsis quoque sollicitudinibus 5 repelluntur etiam cottidiani usus multiloquiorum inanium, quos superius Musas poeticas et scenicas meretriculas appellavit. Com­parât autem in hac increpatione vaniloquia hec imperfectorum illusionibus quibusdam diabolicis, quas naute Syrenas appellant. Solent enim demones iudicio permittentis Dei secundum corrup­10 tarn fidem imperfectorum, unde sese transfigurant in mulieres, que cantant in mari circa loca periculosa. Solent enim trans­figurari in homines habentes vultus tanquam sol, quos etiam homines montani appellant Tytanos. Sensus ergo est: ne remaneatis in infirmis, sed abite potius , recedentes a cordibus ipsorum vos 15 valde delectabiles et ideo cottidiani usus vaniloquiorum. Et recedite et relinquite eum curandum meis Musis , id est verilo­quiis sapientie, quibus res dicuntur, ut sunt et pensantur fine, quo sunt. Talibus enim alloquiis sapientia curat ab erroribus morbida corda imperfectorum et sanat, ne deinceps in pristinos 20 errores et sollieitudines recidere queant. His ille chorus in­crepitu s et cetera. [I p 1,12] Cognita in infirmis veritate erroribus expulsis, sollicitudinibus mitigatis dulcium vanilo­quiorum eonsuetudines recedunt. Erubescunt enim imperfecti se errasse et in vanum laborasse, inanibus etiam multiloquiis ob­25 lectatos fuisse. Ait ergo: chorus ill e id est imperfecti a per­fectis pro vaniloquiis increpiti erubescentium more deiciunt vultum hum i, et qui prius sollicitudinibus pleni pallebant, natu­ralem, id est sanguineum recipiunt colorem. Hoc ordine ab usu et oblectatione vaniloquiorum resiliunt. At ego, cuius acies 30 et cetera. [I p 1,13] Quo ordine hoc factum sit, ostendit. Im­perfecti namque, in quibus recta fides est et recte fidei // propria virtus, ad verba correctionis et increpationis per­fectorum opstupescunt et corripientium auctoritatem attenti­us intuentes eo, quod ad eos pertinere recte intelligunt errores 35 corrigere, humiliter tanquam autentica recipiunt verba correcti­1 // 8B 6 scenicas] zenicas 10 imperfectorum] post hoc sillaba "sen" del, 31 // 9A

Next

/
Thumbnails
Contents