Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
46 Iste igitur sollicitudinum tumultus competenter dicitur exstirpare uberem rationis segete m, id est veritatem, a qua penitus alienatur, dum erroribus intendit. Etenim cum ignorantur naturales cause rerum et nescitur prosperitas vel a Deo esse, vel ad subsidium na5 ture ab ipso dari, et nescitur adversitas vel a Deo esse, vel ad exercitium rationis ab ipso dari, putatur autem prosperitas felicitalem conferre, putatur etiam adversitas miseriam inferre, erroribus istis Veritas predicta necatur . Hoc autem sensu tota littera hec legenda est. Hec sunt eni m et cetera. Cum enim vana 10 multiloquia predictis erroribus et sollicitudinibus aecedunt, mentes hominu m in errore perseverare compellunt. At si quern profanu m et cetera. [I p 1,10] Quasi: multum compatiendum est fidelibus, quos per falsas opiniones occupant errores et sollicitudinum onerant molestiis. At si quern profanum .id est infidelem 15 vel tyrannum et fratrem Christianum blanditie vestr e a veritate detraheren t ad interminabilem errorem et sollicitudinem, minus moleste ferendum putare m. Quales sunt superbi, qui violenter philosophos premunt, qui pacem infirmorum variis lacérant tormentis, et qui de suis meritis presumentes ceteros aspernantur 20 et scandalizant. Nichil quipp e et cetera. Quare autem perfecti talibus non compatiantur, quandocumque vident eos erroribus et sollicitudinibus et vaniloquiis subtr actos, rationem reddit. Nichil enim in eo opere nostre lederentur , quandoquidem adversitatis pressura ipsos a malitia minime revocavit, in 25 quibus Philosophya nichil operata est, videlicet nec scientiam nec virtutem et precipue humilitatem, valde imparata videtur esse species mutationis ipsorum. Hunc ver o et cetera. Quasi: in talibus nichil est a Philosophya. Quibus ergo comparati debeant perfecti? Determinat dicens: hunc vero Eleaticis atque 30 Achademicis studiis enutritu m supplet: blanditie vestre detraxerunt . Eleasis locus fuit, in quo Socrates de ethica scripsit. Achademya vero locus fuit, in quo Plato de ethica scripsit. Sensus ergo est: quando tales sunt imperfecti, in quibus est recta fides et fidei unica virtus, id est humilitas, illis utique 35 compati debent perfecti, quandocumque senserint eos predictis 7 conferre] conféré 14 molestiis] molestis 15 blanditie] corr. ex "planditie" 18 infirmorum] corr. ex "infirmarum"