Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

43 eternam, que sine eorruptione est. Quam nimirum pacem amant per­fecti, et pro ipsa patienter tolerant adversa ab inquietis. Solent autem imperfecti studio imitationis de virtute in virtutem non­nunquam ascendere. Hoc est, quod ait: Atque inter utrasque litte­5 ra s et cetera. Quasi: vita superior est conversatio perfecto­rum, inferiorum vero vita conversatio imperfectorum. Atque inter utrasque litter as, id est inter predictas perfectorum et imper­fectorum conversationes, gradus quidam insigniti sun t, id est virtus imitationis attinens imperfectis et virtus compassionis atti­10 nens perfectis. Loquitur autem de ascendentibus eo, quod ascensus infirmorum quanto difficilior est, tanto rarior et incertus. Hoc enim est, quod ait: quibus ab inferiore esset ascensu s. De descen­su autem ideo tacet, quia facilis est et usitatus. Eandem tamen veste m et cetera. [I p 1,5] Dixerat artes per negligentiam stu­15 dentium obscur alas esse. Nedum vero dicit eas per presumptionem studentium descissas esse. Quasi: quamvis caligine negligentie operte sunt artes, studio tamen quorundam per quasdam quasi particulas sunt a sua integritate avulse, hoc enim est, quod ait: Eandem tamen vestem violentorum quorundam sciderat manu s, id 20 est operatio. Violenter in arte operantur, qui vel sine magistris aliquid addiscunt, vel per magistros ad perfectionem non ten­dunt. Ut enim de ceteris doceamus, aliqui sciunt de terminis et de propositionibus ignorant, aliqui sciunt de propositionibus et de sillogismis ignorant, aliqui sciunt de sillogismis ali­25 quibus et de ceteris ignorant. Aliqui vero de singulis, sed valde parum intelligunt. Et dextera quidem eiu s et cetera. [I p 1,6] Efficaciam Phylosophye per libello s et per sceptru m per dextra m quoque et sinistra m describit. Insapientibus enim melior operatio dextra est. Hec autem est institutio legum et decreto­30 rum, per quam via iustitie populis aperitur. Inferior vero operatio insapientibus sinistra est, regimen videlicet populorum, quo nimirum regimine et boni in pace conservantur et mali ab ini­quitate arcentur. Inscribit Philosophye potestatem et auctorita­tem, per quam infirmi laudes prosperitatis et vituperia adversi­35 tatis recognoscunt rationi minime convenire. Pertinet enim 9 attinens] attines 9 compassionis] conpasionis 10 ascensus] adsensus 12 inferiore] corr. ex "inferorel" 13 ideo] post hoc "ait" eras. 21 addiscunt] in adiscunt 27 sceptrum] ceptrum 33 potestatem] potestatët

Next

/
Thumbnails
Contents