Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
ad amorem // sapientie, quod infirmus in adversis recognoscit se inordinate loqui de ipsis, dum adversa vitupérât et prospéra commendat. Hanc siquidem considerationem recte determinat primum esse elementum infirmis consolandis; quamdiu enim infirmi arbitran5 tur transitoria bona, que non nisi ad viaticum omnibus dantur a Deo, amanda et speranda esse et eis aquisitis gaudendum ac perditis dolendum, extra viam consolationis penitus evagantur. Quando autem intelligunt universas collocutiones laudis prosperitatis et vituperii adversitatis irrationabiles et inordinatas esse, iam 10 pedem ponere in viam consolationis recte intelliguntur. Quasi: Philosophye est documenta iustitie prestare et ad iustitiam populos cohibere. Qu e quidem ubi , [I p 1,7] hoc est postquam vidi t, id est videre fecit infirmos Musas poetica s, quaslibet videlicet collocutiones humano ingenio aptatas ad laudem prospe15 ritatis et ad vituperationem adversitatis, assistentes nostro hoc est imperfectorum thoro , rationi videlicet per inordinatas affeetiones naturales egrotanti, commota paulispe r et cetera. Sed interponit fletibus meis verba dictantes . Hic enim est usus aptitudinis illius, per quam potest homo et composite commenda20 re, quod amat, et composite vituperare, que odit, [et] fletibus adversitatis verba vituperii dictare. Cum enim incipit quis in adversis sapienter retractare, que de ipsis inordinate locutus est, verecundia movetur. Sequitur: Ac torvis inflammata luminibus . In hac quippe commotione rationis et ipsa ratio il25 luminatur, et error ipsius consumitur. Singulas etenim corrigit naturales affeetiones dolens se amasse, quod non fuit amandum et timuisse, quod non fuit timendum et sperasse, quod non fuit sperandum et doluisse, unde non fuit dolendum. In flamma namque lumen est et ardor. Unde competenter irresipiscentibus imperfectis 30 sequitur increpatio errorum. Increpal etenim errata resipiscentes. Quis, inquit, has scenicas meretricula s [I p 1,8] et cetera. Scenicas meretriculas vocat vanas collocutiones inordinate laudis prosperitatis et adversitatis vituperationis, et dicuntur huiuscemodi colloquia scenica // a scenis, id est 35 umbraculis recitationis recitatorum, qui inanem populi favor am 1 // 7A 11 iustitie] iusticiae 14 aptatas] corr. ex "aptatatas" 15 assistentes] assite 24 hac] hâc 30 Increpat] increpat 31 has] supra lin. scr. 34 // 7B