Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
39 tor iste personam perfectorum, sapientiam videlicet, quam pro celsitudine propria et pro humani ingenii debilitate sapientes presumptionem vitantes appellaverunt Philosophyam, id est amorem sapientie eo, quod earn totam amant, quam quidem totam ca5 pere nequeunt. Hanc autem, cum persona non sit, tanquam personam introducit eo, quod omnes perfecti eidem innituntur , a qua quidem tota eorum perfectio consistit. Describit ergo earn tanquam personam: substantia, quantitate, qualitate, situ, habitu, actione, que omnia in propriis locis determinantur. Quasi: ego in persona 10 infir- // morum omnium, que dicta sunt, meditabar et scribebam. Dum hec autem, que dicta sunt de utroque statu imperfectorum , reputare m id est sepe cogitarem et astruerem opinionem, ego tacitu s antequam labiis, que opinabar, exponerem et post longam meditalionem signarem officio stil i, id est scriptum vei 15 locutione querimoniam , id est conquestionem lacrimabile m. Dividendum est inter querimoniam et conquestionem. Querimonia etenim est oratio, qua exponitur iniuria illata vei quasi illata iudici propter satisfactionem. Conquestio vero est, qua exponitur gravamen ad movendam compassionem. Ponit autem in hoc loco 20 querimoniam pro conquestione. Cum igitur ea, que dicta sunt, internus exteriusque tractarem, visa est mihi mulier astitisse supra vertice m. Hec autem visio non est istorialis sed mistica, per similitudinem enim sapientia mulier appellatur, quia invisibiliter generat et nutrit de imperitis peritos, de insipientibus sapien25 tes, de imperfectis perfectos. Et est descriptio hec sapientie per substantiam et per situm. Situs enim sapientie competenter pre ceteris omnibus membris attribuitur capiti. Sicut in capite est omnium sensuum plenitudo, ita in Philosophya omnium scientiarum atque virtutum. Continet enim physicam, ethicam, 30 logycam. Per physicam enim continet tres speculationes, naturalem videlicet et mathematicam et theologycam. Per ethicam vero comprehendit imperfectorum disciplinam, que est secundum iustitiam positivam, et perfectorum sinceritatem, que est secundum iustitiam naturalem; per logycam vero comprehendit grammaticam, 35 dyalecticam, rethoricam, aritmeticam, musycam, geometriám, asiro3 presumptionem] presumptione 4 eo] eos 10 // 4B 14 signarem] corr. ex "sigcarem" 21 astitisse] post hoc rasura 33 positivam] corr. ex "positivum"