Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

40 nomiam. Sequitur: reverendi admodum voltu s et cetera. Ecce descrip­tio per habitum. Vultus Philosophye philosophi sunt, per quos ipsa cognoscitur et notificatur, sicut per voltum naturales af­fectiones cognoscuntur secundum instabiles qualitates, que in­5 terdum passiones appellantur eo, quod a passionibus voltui in­gerantur, ut a verecundia rubor, a timore pallor. Sunt autem philosophi tum pro scientia turn pro virtute reverendi. Sequi­tur: occulis ardentibu s et cetera. Nota in ardore illuminatio­nem et combustionem. Occuli igitur Philosophye [sunt] scien­10 tia et virtus. Scientia tenebras ignorantie illuminât, vir­tus vero vitiorum structuras exurit. // Scientia igitur atque virtutes, quia communem hominu m potentiam, que in imperfectis est, excedunt in ipsis perfectis, quorum maior est tarn in sci­entia quam in virtute facultas, recte appellantur occuli per- 15 spicaces ultra communem hominum valentia m, propter quod locutus de occulis subiungit: et ultra communem hominum valentia m per­spicacibus. Sequitur: colore vivid o et cetera. Color Philosophye est immutabilis Veritas vel incomprehensibilis virtutum honestas, quam imperfecti comprehendere non valent. Propter quod subiun­20 git: atque inexhausti vigori s. Sunt enim in ipsa naturali specu­latione et mathematica rationes occulte in mundo, in theoloy­ca vero rationes occulte in celo. Has autem et illas nemo per in­vestigationem haurire potest. Quam ita evi plena fore t et ce­tera. Quia dixerat Philosophiam vividum habere colorem, putari 25 potuit nullius antiquitatis esse eo, quod color vividus ad in­euntem pertineat etatem. Quasi: vivido erat colore, quam ita e vi plena foret , id est antiquitatis, ut secundum theoloycam spe­culationem nullo modo crederetu r esse nostre , id est humane eta­tis . Hie secundum moram eternitatis describit earn quantitate: 30 statura discretionis ambigu ë et cetera. Item describit earn quantitate secundum dimensionem sublimitatis et profundi dicens: statur a Philosophie est ambiguë discretionis , id est non est eiusdem spatii, sed est spatii inferioris, quod comprehensibile est, est spatii superioris, quod minus comprehensibile est, est 35 spatii supremi, quod penitus incomprehensibile est. Quas nimirum 2 philosophi] philosophyi 11 // 5A 18 vel] vet 21 mathematica] mathematica 23 plena] sequitur "esset" lin.del. 26 pertineat] corr. ex "pertinereat" 26 vivido] corr. ex Givido 29 eam] post hoc "eiusdem" lin.del. 33 est] post hoc "eiusdem" lin.del. 33 comprehensibile] corr. ex ' ' incompr ehen sibile" 34 spatii] post hoc "inferioris" lin. del.

Next

/
Thumbnails
Contents