Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

38 reliquis perditis intelligunt hanc saltim facultatem superstitem esse. Quod autem sene m appellat, qui senex non est, determinat dicens: Venit eni m etcetera. [I m 1,9-11] Can i enim certa quidem senectutis signa sunt, si nichil impediat naturam. Porro cum dolor 5 naturam turbat ante senectutem, natura canos detinere non potest, sed emittit eos ante tempus. Hoc ergo est, quod ait: Intempestivi et cetera. Ponit et aliud senectutis Signum, scilicet rugas, di­cens: Et t rem it effet o et cetera. [I m 1,12-13] Mors hominum feli x et cetera. More imperfectorum loquitur inordinate de rebus 10 naturalibus, sicut est mors et vita. Ait enim vitam hominum feli­cem esse, quam non interrumpit mors in prosperitate, et mortem hominum felicem esse, que cito terminât adversitatem. Eheu quam surd a et cetera. [I m 1,15-16] Interserit exclamationem hanc per interiectionem dolentis dicens: ehe u vos miseros quam surda aure 15 avertitu r a nobis mors optala, et fientes oculo s et cetera. // Notandum quod ubi de gaudio vel dolore tractatur, oratores faciunt defectivas orationes, ponentes interiectiones dolentis et gaudentis cum verbo sine accusativis. Taliter enim dictum est: o beatum virum. Quo nimirum defectu verbi significatur habun­20 dantia gaudii seu doloris. Dum levibu s et cetera. [I m 1,17] Improperat morti quasi rei alicui irrationabiliter agenti im­portunitatem , quoniam tempore prosperitatis semel instabat, nisi Deus impedisset, et nunc in tempore adversitatis dum optatur, se substrahit. Quid me felice m et cetera. [I m 1,21] Concludit 25 conquestionem sententia Stoicorum dirigens ergo verba ad amicos fortune, quibus improperat adulatorias laudes. Iactantia enim est commendatio falsa de magnificentia alicuius. Dicitur autem commendatio falsa alia falsitate nature, cum videlicet dicitur, quod non est, velut cum quis [ dicit] se vel alium habere sci­30 entiam vel virtutem, cum non habeat. Alia vero commendatio falsa falsitate virtutis, velut cum aliquis se vel alium, qui habet scientiam vel virtutem, dicit habere, verumtamen non dicit hoc amore veritatis, sed potius amore vane laudis. Hec dum mecum tacitus ipse reputare m etcetera. [Ipl,l] Introducta imper­35 fectorum persona in precedenti conquestione introducit auc­3 Cani] Canos 4 impediat] impediant 15 optata] obtata 15 // 4A 16 quod] guod 17 orationes] sequitur littera "p" 18 gaudentis] post hoc sillaba "sin" eras. 18 cum verbo sine accusativis] "sine verbo cum accusativis" malim 23 optatur] obtatur 25 conquestionem] sequitur rasura 26 adulatorias] addulatorias 29 velut] velud

Next

/
Thumbnails
Contents