Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
37 na de laude vel vituperio vel dolore vel gaudio alicuius compacta. Hic autem secundum hanc sententiam carmina appellat poetica dictamina de gaudio prosperitatis. Modos vero metrica dictamina de dolore adversitatis. Sequitur: Ecce mihi lacer e et cete5 ra. [I m 1,3] Causam supponit infirmus et dolens, unde cogitur lamentabiliter de adversis loqui cum amicis, quia videlicet iocunde collocutiones, quas in prosperitate cum ipsis habuerat, sunt vehementer immutate et usque adeo corrupte, ut iam falsa sint, que prius vera erant, et iam mesta sint, que prius 10 leta erant, et iam amara sint, que prius dulcia erant. Hoc enim est, quod ait: Ecc e, hoc est planum et in promptis est, quod Camene id est locutiones in prosperis quondam iocunde, modo vero in adversis lacer e scilicet lacerate per mutationem contrariorum, id est veri in falsum et gaudii in dolor em, dulcis in ama15 rum, dictant mih i, id est ordinant in mente scribenda . Appellatur autem Musa vel Camena scientia competenter scribendi vel loquendi prospéra vel adversa, tristia vel leta, dulcia vel amara, vituperia vel laudes. Hec nimirum aptitudo ablatis ceteris infirmos monet scribere vel loqui de adversis, unde ait: 20 et eleg i [I m 1,4] id est versus seu dictamina aut quecumque pauperum collocutiones, // quibus miseriam suam probabiliter exponunt, rigant or a id est vultus ver is , id est seriis fletibus. Dicuntur autem elegi apud poetas versus de miseria. Taliter autem apud divinos dicuntur streni versus de lamentatione. Porro 25 quia ceteris ablatis scientie seu [h]abitudines iste scribendi vel loquendi de his, que accidunt bonis vel malis, ceteris mutatis mutantur, adiungit: Has saltl m et cetera. [I m 1,5] Vocat autem has scientias comité s [I m 1,6] mentis, quia inseparabiliter menti inherent, unde ait: persequeretur , id est valde sequeretur. 30 Sensus est, quod scientie iste nusquam a mente recedunt, verumtamen quidquid mens conceperit seu dulce seu amarum, potestas hec de singulis competenter loquendi inducit earn prorumpere in verba. Unde sequitur: Gloria felicis oli m et cetera. [I m 1,7] Dicitur autem hec scribendi sive loquendi potestas solatium 35 ferre infirmis, turn quia hoc modo deducunt tempus, turn etiam quia 2 secundum hanc sententiam] in marg. add. 8 habuerat] habuerant 21 // 3B 24 streni] forsitan "threni"