Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

36 grammatice exornatione. Nos autem in metris sive in prosa arti minime intendentes, sententie auctoris breviter exponende, quoad possumus, operam damus. Primum igitur semetipsum inducit Boecius et assumit vocem omnium titubantium in adversis dicens: Carmina 5 qui quonda m et cetera. [I m 1,1] Omnium enim tarn peritorum quam imperitorum, tam nobilium quam ignobilium in tribulatione titubantium vox ista est: Carmina qui quondam et cetera. Scimus enim non omnes, qui prosperantur, versificatores esse. Verumtamen scimus omnes, qui prosperantur, de prosperitate sua letos esse, et 10 in prosperitate iocundare. Carmina ergo omnium sunt in prosperis verba prosperitatis, qui dum letantur de rebus, quas cum amore pos­sident, cum iocunditate locuntur de eisdem cum familiaribus suis, quos non timent. In his itaque carminibus verba intelligas iocun­da, que dum prosperabantur, habuerunt cum amicis sive magni 15 sive parvi, dum divites se esse sperarent. F lor en s autem studium intelligas fructuosum omnium imperfectorum negotiationem, dum in rebus proficiunt, quas amant. Mesto s igitur modo s econtrario esse intelligas, quando veniente tribulatione in adversis laborant imper­fecti et de rebus perditis, quas amabant, lamentabiliter locun­20 tur cum amicis. Mestos etenim modos lamentationes mestorum significat in adversis. Sensus ergo est: ego qui quonda m , cum prosperabar, peregi carmina , id est iocunde Ioquebar de rebus, quas amabam, et florente studi o, id est fructuoso labore acquire­bam, heu flebili s [I m 1,2] id est flebiliter dolens cogor 25 do- // lore perditorum et timore perdita non requirendi mire, id est amicis meis referre mestos modo s , id est lamentatoria verba, quibus mestus refero et amicos mestos facio referendo, qualiter amiserim aquisita, et qualiter miser factus sim de felice. Potest autem intelligi hanc compassionem Boetii speci­30 aliter dirigi ad ilium ordinem bonorum, qui Rome scientia, ge­nere, divitiis preminentes fragilitate tamen ilia laborant, qua non poterant temporalia non amare et pro amittendis ipsis non timere et pro perditis eisdem non dolere. In persona igitur unius­cuiusque illorum specialiter dicit: Carmina qui quondam et cetera. 35 Carmina proprie vel modi dicuntur poetrica seu metrica dictami­2 auctoris] sequitur verbum eras., "sententia auctoris" lin.del. 17 econtrario] encontrario 22 prosperabar] prosperabár 24 flebilis] post hoc "cogor" eras. 25 // 3A 32 amittendis] amitendis

Next

/
Thumbnails
Contents