Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
finis et tractandi modus. ]B] oecius igitur infirmis fratribus subvenire volens per consolatoriam exhortationem in perieulo secularis tempestatis, ne a fide recederent, materiam assumpsit, unde hanc componeret consolationem, infirmitatem videlicet 5 imperfectorum et perfectorum firmitatem. In hoc enim opere aperit et multipliciter revolvit et inculcat partim infirmorum in ecclesia fratrum fragilitatem illam, per quam in adversis titubare soient imperfecti, que nimirum infirmitas recte impatientia appellatur. Partim vero et firmitatem illam perfectorum, per 10 quam adversa superare soient perfecti humiliter ea tolerando, que recte patientia appellatur. Ad hanc ergo namque in infirmis fragilitatem et ad hanc in ipsis perfectis firmitatem ostendendam sub dialogo duas quasi personas, unam pro infirmis, alter am pro perfectis statuit evidenter. Namque se ipsum, cum sit ipse per15 fectissimus, in personis infirmorum disponit, Philosophiam vero, cum ipsa persona non sit, sed habitus persone in cognitione rerum divinarum et humanarum bene disposite, tanquam omnium per fectorum personam conformât. Unde ineunctanter conici potest, quod in persona Boecii loquentis imperfectorum infirmitas ubique 20 notanda erit, in persona vero Philosophie loquentis firmitas perfectorum. Intentio vero auctoris est: circa materiam predictam pusillanimes et infirmos et [per] inconstantiam sue fragili tatis impatienter in adversis titubantes consolatur et retrahit a desperatione ad recognoscendam atque suscipiendam patientie 25 virtutem. Ex qua nimirum intentione auctoris intitulatus est liber iste: liber de consolatione. Cuius nimirum libri finis est patientia in adversis per hanc perfectorum consolationem aequisita. De hac autem materia hac intentione et fine tractat philosophico modo. Sicut enim predictum est, personas transfi30 gurat tanquam in presentia auditorum loquentes, quarum // altera imperfectorum fragilitatem, altera vero perfectorum fortitudinem rationabiliter exponit. Una namque, quales sint infirmi, altera vero, quales debeant esse, aperit evidenter. Hune autem loquendi modum apud magnos philosophos valde celebriter 35 et usitatum adornat auctor iste metrica atque prosaica artis 4 videlicetl post hoc "infirmorum" punct. del. 8 que] corr. ex "qua" 16 ipsa] ipse 22 infirmos et] post hoc "incontinentiam" lin. del. 24 desperatione] desperatioé 30 // 2B 31 imperfectorum] perfectorum