Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

33 1A [PJrologus est: Anicii Manlii Severini Boecii de consolatione liber primus incipit. Boecius natione Romanus fuit, professione Christianus, fide katholicus, studio philosophus. Hie autem in tempore Arrianorum a filiis Magni Constantini imperatoribus Ro­5 manorum Arrianis persecutionem passus est cum ceteris Romanis per Theodericum Gottum, regem Gottorum.Processit enim quondam a Germanis, qui Theutonici appellantur, exercitus valde magnus, audax et robustus latronum, qui vel terram in Germania non habebant, vel terram colere nolebant. Hii vero audaces et ad rapiendum pro­10 ni et bellicosi vehementer cum mulieribus suis ingressi sunt sil — vas Pannoniorum et paludes, et simul habitaverunt. Cumque defi­cerent eis victualia, ubicumque explorabant terram excultam, exspo­liabant eam, et hoc ordine per multa témpora vixerunt. Idem autem quando ingressi sunt Italiam, a Latinis appellati sunt Gotti a 15 vulgari nomine, quo ipsi nominant Deum, id est Goth. Tempore vero Constantini et filiorum eius, cum adhuc Pannoniam inhabitarent, fuerunt inter eos tres fratres, qui ceteris omnibus tam genere quam probitate preminebant, Thietmarus videlicet et Baldemarus et Witmarus. Statuerunt autem seniorem scilicet Thietmarum regem, 20 qui de concubina genuit filium, quern Theodericum appellavit, et mortuus est Thietmarus absque herede. Successit autem in regnum Baldemarus, et ipse quoque mortuus est absque herede. Deinde regnavit Withmarus, qui cum offendisset imperatorem, reconcilia­tus est, et dedit obsidem filium fratris sui // Thietmari Theo­25 dericum. Imperator ergo puerum dilexit tum propter probitatem 9 terram] in marg. add. 11 paludes] corr. ex "pauludes" 17 omnibus] oinibus 18 probitate] in marg. add. 24 // IB

Next

/
Thumbnails
Contents