Csapodi Csaba: Catalogus collectionis codicum Latinorum et Graecorum Bibliothecae Academiae Scientiarum Hungaricae (A MTAK kézirattárának katalógusai 16., 1985)
Praefatio (Latine)
6 Haud exigue aucta est Bibliotheca anno 1867 per munera Francisci Pulszky archaeologi, viri rerum civilium periti praesedisque Musaei Nationalis Hungarici. In codicibus ab illo donatis erant: Biblia saec. XIII. ex Gallia orta (K 396); duo codices item ex Gallia orti Horaria complectentes uberrimeque illuminati quorum alter, K404, circiter anno 1400 confectus est, alter, K429, ca. anno 1485 in officina Biturigensi (Bourges) Johannis Colombe; postremo quaedam partes Vitae Parallelae Plutarchi saec. XV. ex Italia a Leonardo Bruno Aretino et Iacobo Angelo Latiné redditae (K 436). Exhibentur etiam nonnulli codices, de quibus in Bibliothecam provenientibus indicia accurata, inventariis veteribus Collectionis Manuscriptorum partim deficientibus, desiderantur; attamen affirmare possumus tres codices (K 448 opera Gordesíi, K445 et K 446 postillae Lyrae) iam Floriano Römer Collectionis Manuscriptorum praefecto (1861-1871) hie fuisse, nam hi codices teste catalogo veteri ab illo descripti sunt; tres autem codices (duo Horaria: K 394, K 424 et unum codicem Augustini K 442) Alexius Jakab catalogum totius Collectionis Manuscriptorum componendo (inter annos 1876 et 1891) descripsit. Praecipue dolendum est indicium de codice K 394 provenienti deesse, id enim Horarium eleganter illuminalum, exaratum scriptura Beneventana ortumque ex Iadera veterrimum Collectionis codicem esse constat. Römer omnia in Collectione Manuscriptorum asservata divisit in partes XVI, quarum una "Latin Codex" nominata est. Hoc nomen proprie non solum collectionem codicum significat, sed etiam partem ad codices spectantia collectam. Nam praeter codices medii aevi etiam rescripta codicum, aliquot manuscripta recentiora et postea fragmenta hie deposita sunt. In rescriptis maximi momenti est facsimile codicis Corviniani Parmensis Diomedis Carafae[2] anno 1769 manu illuminalum exaratumque, quod iam tempore condendi in possessionem Bibliothecae venit. Sic divisapars "Latin Codex" exinde tardius augebatur. Collectio ab anno 1893 possidebat fragmentum codicis maximi momenti: turn Ármin Vámbéry, orientalista illustris fragmentum "Bellifortis" Kyeseri ab Constantinopoli ablatum Academiae permisit, quod Bibliotheca Corviniana abrepta, anno 1526 eo devenisse sine dubio videtur. Hoc fragmentum continet descriptiones stellarum errantium symbolicas, Sigismundumque regem in illis descriptionibus in equo sedentem, ex quo erronee vocato "Liber de septem signis" imagines saepe productae sunt (K465). Anno 1898 inclusa est Collectioni Manuscriptorum "Rhodiae urbis descriptio" Caoursini (K 398). Hunc codicem chartaceum saeculi XV. exeuntis inornatum Antonius Szirmay donavit. Bibliotheca auteln codicem saec. XV. inornatum "Miscellanea theologica" complectentem (K 454) anno 1912 emit. Tum primum Bibliothecam codicem emere notum est. His omnibus enumeratis (sed rescriptis, fragmentis etc. neglectis) ad vicesimos annos saec. XX. codices ad summám XXVI Latini et III Germanici a Bibliotheca possidebantur. Valde haec summa codicum commutata est anno 1928, cum comes Franciscus Vigyázó, unus bibliophilorum Hungaricorum illustrissimorum bona Academiae Scientiarum Hungaricae omnino testamentaliter legavit, [3] etiam bibliothecam bibliophiliam 17000 tomos continentem. In libris illis erant codices