Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355
108 V. ANONYMl DV UNICENSIS in Cracovia in suo descensu lactabundc cum multis Teutonicis pranderet, venerunt duo fratres minores, qui cum ab eo elemosynam peterent, voce furibunda respondit: Quisille Franciscus, qui dedit vobis occasionem divagandi ? et statim spoliatis eorum cappis iussit eos corizare indecenter per plateas civitatis, induendo eorum liabitibus siue cappis iistulares, coraminando et fratres poena mortissi non corizarent; sic denudati fratres vero magnó eiulatu dixerunt: Jasko inimice beati Francisci! ecce praedicimus, quia propter banc iniuriam beato Francisco illatain, infra breve tempus turpissima mortc morieris. Quod et factum est die tertia post hoc factum, ideo fratres in eorum ecclesia ipsum nullo modo sepclliri permiserunt. Inde igitur Rex venit in Budám in octavis nativitatis beatae virginis. Anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo Rex Lodovicus in festő Katliedrae beati Petri recessit de JH>. h Buda versus Ruteniam et venit in Zanak in festő beati Gregorii Papae, et inde, transiens per midta pericula aquarum, venit in Belz,castrum in confinibus Tartarorum, in festő beati Benedicti Abbatis, quod contingerat -feria quarta ante dominicam Iudica, et ibi invenit Regem Poloniae cum exercitu valde grandi, expectatisque ibidem sex diebus; et interim nuntiis treugageris frequentatis inter Reges Hungáriáé et Poloniae ac Drozge castellanum de Belz , repetentes ab eo castrum praenotatum : ipse vero semper treugas facicbat, et sic videntibus cunctis castrum munivit fortissime, et tandem die octava indixit bellum; quod audientes dicti Reges sabbato ante ramis palmarum, non curantes ingenia neque munimenta eiusdem castri formidantes, irruerunt ad castrum, aquam in fossa castri usque ad guttur in armis militaribus transeuntes, et cum appropinquarent vallum, ecce de super sagittatores et balistrarii ipsos crudeliter impetebant, et ligna grandia et lapides in tanta copia proiieientes, quod etiam Lodovicum Regem in capitc ictu letali cum malleo ligneo vei calumpertita (?) seuSwlyok concusserunt et ipsum ad terram deiecerunt, quem Nicolaus de Peren a terra elevavit et 6uper dorsum suum ultra aquam transportavit. In eodem conflictu dux Ladislaus nepos eiusdem Regis, cum turrim prae aliis ascendisset, galeam eius de capite abstulerunt, et ipsum ad terram deieiendo, usque ad mortem percusserunt, Leusta-