Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355

LIBER DE REBVS LVDOVlCI R. H. 109 sium etiam íilium Lorandi de genere Ratholth, tunc Senascal­lum Regis et Comitera Simigiensem, cum uno lapide in pectore percusserunt et ad terram deiecerunt, cuius percussionis vesti­gium in suo thorace usque ad mortem extitit luculentum. Symo­nem filium Mauricii de sub castro semivivum deduxerunt, Ni­colaum de Zecli et Blasium. ac Steplianum Bebek Regis vexil­larium fortissime pugnantes, horribiliter vulnerarunt. Nam idem Stephanus in tantum stetit sub vexillo et pugnantium ic­tus sustinendo, quod tria vexilla regia in eius manibus fuerunt confracta successive ; et cum quartum penitus fuisset eonquas­satum, et omnes alii ex parte Regis de sub castro recessissent, ipse tandem neque habens vexillum quintum, nec aliquem sibi astantem, ad suum descensum declinavit, non timore inimi­corum // 8 < neque mortis formidine, sed carentiasibi asistentiuni sociorum. Sic igitur sub dicto castro usque ad meridiem pug­naverunt, sed nicbil profecerunt. In castro, per sagittas Hun­garorum trecenti fuerunt interfecti, ex parte autem llungaro­rum et Polonorum tot erant vulnerati, quod numerus non ex­titit. Die vero sequenti , scilicet in domiuica ramis palmarum videns Rex nihil se posse proficere disposuit ad Hungáriám remeare. Tamen sibi fuit consultum per dominum Nicolaum Konth, semper pacis amatorem et treugarum dispositorem, vi­rum magni consilii, prae cunctis ltegi fideliorem, ut cum Drozge, praedicti castri castellano, componeret, et sic ad Hun­gáriám transiret, quod et factum est; exivit enim dictus Droz­ge et Regi fecit omagium , insignia Lithvanorum de cacuinine turrium castri, scilicet capita luunana cum nigris piliis, deposuit, vexillum Regis Hungariac loco eorum, cunctis videntibus appo­suit, quod videntes Hungari, clamaverunt : Beeke! Beeke ! seu pax, pax. Sic igitur treuga facta, Rex cum quadraginta per­sonis versus Hungáriám, ut praedictum est, egreditur, et per aliam viam cunctos vulneratos et currus suos universos abire praecepit et redire ; ipse autem cum Moroczok , Nicolao et Paulo filiis Laczli , Dionysic et Nicolao filiis Stephani filii Laczk, transivit, ponens se ad fortunium , per terram alborum Ruthenorum, et die sequenti Lodomeriam appropinquavit, ubi nullum victum necessarium invenire potuit , quia per Tarta­ros et Lythwanos cuncta fuerant devastata , et inde transi ens

Next

/
Thumbnails
Contents