Varga Imre: A magyarországi protestáns iskolai színjátszás forrásai és irodalma

Református darabok

489 SÁROSPATAK Frustra igitur nobis, et huic salutari incepto, Theologorum objicitur Autho­ritas, qvi Comoedias non e Scholis tantum, sed et Republica, proscriptas optant. Primum enim Comoedias illi intelligunt, qvales antiqvorum fuerunt:qvarum aigu­menta erant levia, nugatoria, impura ... Pelli utiqve has pestes e Scholis Christi­anis ipsa Christiana pietas jubet. Sicuti nec illas tolerari, qvas alii agitant honesti­ores qvidem, vei ex istis Biblicis historiis desumtas: qvarum tamen nullus alius est finis, qvam transitoria oblectatio, temporisqve meliori usu alio transferendi perditio. At Exercitia haec nostra toto genere alia sunt. ... Deinde offendebant pios in vulgatis Comoediis faciei imponi solitae personae, Vestiumqve muliebri­um indumenta, qvia id vetuisset Deus: Deut. 22. 5. At ista hic non adhibentur, ne qvidqvam teneris conscientiis relinqvatur scrupuli. Nonnemo tamen amicorum Exercitium hoc Januale (qvum esse utile videat) sic institui vellet, ut Res qvidem commonstrando ceu ad vivum repraesententur, simulqve nominentur, sine mutató tamen consveto discipulorum habitu, et non simulato alieno nomine aut persona, Rustici, Militis, Regis, etc. sufficere id ad excitandam in Res attentionem, Rerumqve rationabiliter addiscendam Nomen­claturam,ratus ... Rogo itaqve, ne spernite consilium meum, Ludicraqve haec exercitamenta, tamqvam pulchra seriorum praeparamenta, ita retinete in Schola Vestra, ut qvo­vis sesqvimense Actus Comicus instituatur, totumqve Rerum lustramen, et tota haec melior Ingeniorum politura, tota deniqve Latina Lingua (in octo tales Actus distributa) singulis annis circumeat. ... Monebo tamen qvid circa instituendum Actus hosce observandum videatur, ut majorem ferant usum. 1. Bonum est constitui certos Anni dies, qvibus praecise peragantur. ... Dies illi erunt semper feria hebdomadae tertia, seu dies martis, I. Post Dominicam in Albis, seu Quasimodogeniti. II. Trinitatis. III. post sextam Trinitatis. IV. Duo­decimam V. Vigesimam. VI. ante ultimam Adventus Dominicam. VII. post Epi­phaniorum tertiam. VIII. post Laetare. 2. Lusus fit Area Scholae: si qvando autem pluat, sub porticibus ejusdem collegii. 3. Actores sint Atriales et Januales Discipuli: assumptis qvandoqve, si necesse sit, Vestibularibus aliqvot. 4. Personae pro Actu futuro distribuantur intra octiduum a peracta praece­dente Comoedia 5. Si discipulorum Scholae numerus excreverit, ut non omnibus pensa suf­ficiant, assignetur singulae Personae binis aut ternis discipulis, profectu paribus: e qvibus postea in Theatrum admittetur ille solum, qvi judicio omnium (poterit enim judicium de eo qvasi publicum institui) optime verba et gestus exprimere deprehensus fuerit. ...

Next

/
Thumbnails
Contents