Varga Imre: A magyarországi protestáns iskolai színjátszás forrásai és irodalma

Református darabok

490 SÁROSPATAK 6. Examen vero istud ... fiat triduo ante Actum: pridie vero Ludorum plé­num tentamen ipsius pleni actus, plena sua facie, spectantibus qvidem (si volunt) Studiosis publicis: at Collegio occluso, ut ne qvis extraneus intret, propter inter­venturas adhuc informationes. 7. Contra, si eveniat, ut Schola Classica non satis Discipulorum habeat ... po­terit unus idemqve diligentior duas vei plures personas sustinere diversis in Acti­bus, aut Scenis. Si qvis item debiliori sit memória, abbreviari ei pensum suum, omissis, quae sine hiatu omitti possunt. 8. Et qvia Regia Ptolomaei persona dignitatem habét primarium, tribuenda erit non tam primae diligentiae, qvam primae Nobüitatis, personis: forte per sortem, sic ubi paritas excitare posset invidiam. 9. Ad Actum ipsum, seu Ludum, veniendo: consultissimum erit peragi hunc matutinis horis, ab VII ad X. vei (qvidam enim longiores sunt) XI. Qvem inchoa­bit, (post praemissum campanarum Scholae pulsum) Musica: sicuti et claudet. Actus vero ipse procedat ordine, Musica nulla interturbante. 10. Sessionis ordo talis sit, ut Dominae Scholarchae cum aliis Generosis et Reverendis spectatoribus occupent duo Collegii latéra, tertium Studiosi publici, qvartam Coetus Classicus. ... 11. Qvi in Theatro loqvuntur, modesta confidentia utuntur, omniaqve per­ferunto memória promta, gestu et incessu ad rem accomodato. 12. Pronuntiatio esto clara et articulata, ... 13. Qvicqvid vero nominant, mox simul extensa manu (aut pede, aut oculis) ostendant, tangant, tollant, versent: seu res ipsa fuerit, seu ejus aliqvod simul­achrum. ... 14. Similiter si aliena Actio, aut gestus, narratur, repraesentetur etiam ipsa actione et gestu ad vivum, ... 15. Res apud nos ignotae qvomodo, dum nominantur, ostendi possunt? Re­sp[onsum]. Per picturas, aut ex matéria fabrefacta simulachra, seu modellos. ... 16. Actu finito colaudatio fiat a Domino Scholarchis diligentiae docentium et discentium .... 17. Si iidem Actores cum Praeceptibus suis ad Conviviolum invitarentur, qva­leqvale id esset, diligentiae stimulus esset. ... 18. Postridie redeatur ad labores ordinarios; aliqvot diebus post distribuantur seqventis Actus personae. Ubi hoc moneo, Prologos et Epilogos variare posse, majoris suavitatis gratia ... Neqve qvidqvam prohibet in ipsum praxeos Textum gnomas, Adagia, et flosculos qvoscunqve interspergi, si Actorum Moderati aliqvid ingeniose incidat, et forte singulares aliqvae obveniunt, Spectatores novis inven­tionibus oblectandi, et aliqvid docendi vei monendi, causae. Qvae res ut in se varia est, ita varios habere potest usus. Verum omnia praescribi non possunt, nec opus habent. Relinqvendum aliqvid est Praeceptorum industriae: qvae ubi se exerceat, hic etiam satis amplum reperiet campum."

Next

/
Thumbnails
Contents