Varga Imre: A magyarországi protestáns iskolai színjátszás forrásai és irodalma
Református darabok
SÁROSPATAK IV. Solemnissima vero haec spectacula sint sub anni finem, ante Classium promotionem." (Leges Scholae bene ordinatae IX. caput. Opera Didactica Omnia. Prága, 1957. II. 788. col.) Lit. Rácz Lajos: Comenius Sárospatakon. Bp, 1931. 206. — Comenius Magyarországon. Comenius Sárospatakon írt műveiből, összeáll. Kovács Endre. Bp, 1962.303-304. 1654. április 24. [COMENIUS Schola Ludusának előszavából] Ad. "Molitos jam ante complures annos fuisse nos Studiorum puerilium compendia qvaedam, et oblectamenta, non ignotum est: et benigne id acceptum, cum alibi tum apud Vos, in qvorum Scholas complures Janua Lingvae Latinae recepta fűit. Superaddere coepit ante triennium non inelegans Januae illius exercitium Vir eximius, D. Sebastianus Macer, Scholae in Polonia Lesnensis Rector: sub Titulo, Januae LL. Comenianae Praxis Comica. Cujus praxis partém prímám, Mundum rerum naturalium repraesentantem, cum sub ingressum Anni hujus in Scenam produci, et in conspectu Vestro ludi, curassem: adeo piacúit actio illa Vobis et spectantibus omnibus, vt approbato publice hoc exercitij genere, totum Rerum ambitum, seu Discendorum Encyclopaediam, in talem autopsian, et autopraxian, deduci optaretis, a meqve peteretis. Qvo ego stimulatus, sicut et inspirato Nobilis Vestrae Juventutis ad haec talia ardore tametsi laboribus circa magis seria aetatiqve et vocatione meae convenientiora, occupatus sim: et ad stationem meam redire a meis (qui me huc ad tempus miserunt) urgeor cohibere me tamen non potui, quin uno et altero Mense huc dato, omnes Rerum materias pertransire omniaque in Dialogo tales, Res veras simulachris jucundis repraesentantes, reducere proposuerim. Nempe quia Dominus Macer paralyseos morbo praeventus (dolendum!) Opus coeptum absolvere non potuit: et quia praxin hanc ab illo inchoatam ad majorem simplicitatem evidentioresque Juventutis usus, deduci posse sperare coepi Haec inqvam sunt, qvibus tum (ante triennum) Actiones theatrales Scholae Vestrae commendabam. Atqve utinam acceptatum fuisse consilium. Floreres jam Patakina Schola. Non enim vanam fuisse commendationem, ecce nunc tandem factum experimentum ostendit! Nam primo, tanta est facta Ingeniorum in discipulis ad alacritatem exercitatio qvantum nemo sperasset. ... Sed et Concitatiores se factos Praeceptores ipsi, totaque Studiosorum cohors.palam ostendunt. Imo Parentes, qvi suos hic produci viderunt, in meliorem spem excitatos exultare vidimus. ...