É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
XVII ejus parte, in qua quidam longiores textus cumanici continentur, nihil novit, quamobrem in iis saltern rebus, quae a cognitione proprietatum dialecti pendent, quodammodo excusari potest. Vir in litteris orientalibus summae eruditionis, clarissimus OTTO BLAU, qui studiis turcicis cum pubhcatione grammaticae et textuum dialecti bosniacae novos fontes aperuit, paulo ante quasdam formas vocabularii a KLAPROTHO editi procul a codice originali solo subsidio conspicuae doctrinae in sua dissertatione «de stirpe et lingua Cumanorum » emendare constituit. Et in hac quidem re pars tentaminis successit, veruntamen quaedam* codicis vocabula ipse doctissjmus BLAU ad genuinam formam cumanicam, qualem in codice videmus, reducere minime potuit. BLAU formas a KLAPROTHO editas munurmen , mcninumdem , mungili «bah neo aliquid», «balneavi», «balnea» in codice originali ita scriptas existimans eas cum verbo chivaico manmak «humectare» comparavit, sed quod BLAU scire non potuit, in codice loco earum haece formae iuunurmen , ìuundim et iuungul leguntur, quae manifesto cum nomine adj. turcico orientali jokum, jogum (jovunt, jum) etc. «mollis, e» consentiunt, cf. uiguricum junmak pro jukinmak, juvìnmak «se lavare» et cagataicum jumak «lavare». 1 BLAU formam a KLAPROTHO editam usetarmcn a radiceli derivatati! dicit, sed in codice originali us ctarmen, us etlim, us et legitur, quae formae non derivatione, immo compositione ortae sunt et conjugationem verbi persici fi «madificare» optime interpretantur j «madidum facere»). BLAU locutionem congni adirgamach cum e cini adarmak comparavit, at codex formam acirgamach habet, idem formas a KLAPROTHO editas cordimi, corgil ad analogiam bosniaci kovmak in cordimi, covgil emendavit, at codex originális formas coydiim, coygil exhibet. BLAU formam a KLAPROTHO editam orlas in otlas emendavit, at codex formam orlas habet, quae verbo turcico or. JLo^jl «ascendere» optime explicatur. Formam a KLAPROTHO editam colmac 1 V. «Monumenta uigurica» doctissimi VÁMBÉRY (Innsbruck, 1870), pag. 248 et ejusdem glossarium cagataicum (I.ipsiae, 1867). CODEX CUMANICUS- ^