É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
XVI amanuensem quendam confici curavit, eamque anno 1824 Klaprotho misit. Habét haec res admirationem ! Klaprothus copiam optimam esse existimavit et de hac re in prooemio praedicto ita scripsit : « M. S alvi eut la bonté de s'adresser à un des bibliothécaires de Venise, et de le prier de rechercher le manuscrit, et d'en fairé tirer une copie. Ce savant, dont j'ignore malheureusement le nom, s'est acquitté de cette commission avec une grande exactitude, et je recus la copie de ce monument précieux au mois de novembre 1824.» 1 Quicunque studia linguae persicae et turcicae leviter tantum attigit, copiam Klaprothi, qualem ex ejus editione «novimus, certe pro mendosa habebit, etenim in multas incidet formas, quae naturae et indoli harum linguarum neutiquam respondent. Nemo est, qui codicem cumanicum a missionariis extraneis conscriptum absque mendis esse existimet, at editio Klaprothi talia quoque menda continet, que copistam ignarum linguae persicae et turcicae evidenter ostendunt, pars enim magna eorum non tantum ad orthographiam refertur, in qua saepenumero scriptores codicis a genuino pronunciatu multum aberraverunt, sed dubio procul imperitiam putam arguit. Impossibile est credere omnia haec menda solum lapsu calami orta fuisse, quamobrem mirari non desino, Klaprothum in lingua persica et turcica ad suscipiendam editionem huj us generis satis versatimi copiam suam bonam et correctam existimasse, pariter miror lectiones quasdam vitiosas, quas facile emendare posset, non emendasse et alias, quas emendare vellet, ad genuinam formam reducere nequaquam potuisse. Ceterum codex etiam talia menda continet, quae nec peritissimus sermonis persici et turcici, si ope ex'emplarii originális destitutes sit, concinne emendare possit. Codex noster in parte sua turcica dialectum cumanicam ostentai et ideo nonnullas proprietates continet, quas solum is noverit, qui totum codicem diligenter perscrutatus sit. Klaprothus, uti notum est, codicem cumanicum originalem nunquam sub oculis habuit et de secunda 1 p. 120.