É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

XIII recitari a pueris solet. Voces plerasque ex Turcico Tartarico­que mihi commode explicuit CI. KOLLARIUS, ut est harum lin­guarum peritissimus. Initium ita habet : Bczdm attamdsz kenzc kiktc etc. quod significai : Pater noster, qui es in coelis etc. De Chunis Ptolomaei nihil habeo quod dicam. Hvxos pro Chunis esse ab aliquibus repositos, inde factum puto, quod Librarii nonnulli elementum asperum eh, in spiritum lenem h transmutantes, HUNI pro CHUNI scripserint et ex eo ftìw. pos­tea factum, facili admodum aberratione. Praecipuus Codex Ms. Graecus Ptolemaei inembranaceus, e Bibliotheca Matthiae Corvini Regis in Augustam translatus, qui inter Codices grae­cos Mstos Históriáé profanae Numero i­mu s est, quemque dedita opera inspexi, diserte habet: yoóvot.» Litterae CORXIDIS ad GEORGIUM de PRAY, quae copiosum eruditionis fontem oc­cludimi, in bibliotheca universitatis regiae Budapestinensis as­servantur et jam din futurum eorum eilitorem expectant. Principissa KOLTZOFF MASSALSKY, filia principis MICHU.LIS GHIKA (Dora d'Istria), femina omni laude dignissima, cujus nescio utrum ingenii aciem an doctrinae magis admirer uberta­tem, in dissertatione, quam inscripsit «Russes et Mongols» codicis nostri praestantia optime intellecta haec verba edidit : « Un vocabulaire persan-latin-kouman, qui existe à la MARCIANA de Venise, prouve que les Kournans parlaient un dialecte ture ; mais on est porté à croire que chez eux le sang ture était mélangé de sang ougrien» (vid. « Revue des deux Mondes», 15. Februarii, 1872). Antequam primum prolegomenorum capitulum absolvam, de exteriori codicis habitu, foliorum numero et signatura dicam. ANTONIUS ZANETTUS in catalogo bibliothecae divi MARCI codi­cem cumanicum ait 62 foliis constare, sed in hac re clarissi­mus praefectus haud recte vidit, nam totus codex foliis 82, videlicet paginis 164 constat. Recentiori tempore codici liga­turam corroborandi causa duo adhuc folia vacua affixerunt. Ligatura codicis coriacea praecedentis seculi opus esse videtur. Stemma serenissimae reipublicae Venetae super adversam et

Next

/
Thumbnails
Contents