É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

breviter ita describens : «Decennium circumactum est, 1 exquo Venetiis in comitatu 111. D. JOSEPHI e S. R. J. Comitibus TELEKI de Szék etc. Heri Mecaenatisque mei indulgentissimi fuerim versatus. In Bibliotheca S. MARCI offendi Codicem Ms. in 4-to hoc modo signatum : Codex DXLIX Arm. E. i. Prima Codicis pagina his verbis erat inscripta MCCC° III° die xi Julij In nne Dni nri ihu Xpt et Beatae Virginis Mariae Matris ejus et omnium Sanctorum et Sanctarum Dei Amen. Ad honorem Dei et Beati Johannis Evangelistae. In hoc Libro continentur Persicum et Cumanicum Alphabetum. Haec sunt Verba et nomina de littera A. Cumanica Turcico Tartarica Mesnoem esiturmen — mesmu — audio, audivi Esitu'rmen — isidurum — audio etc. usque ad vocem Atlan — atlan — equità». C ornides , uti ex his paucis excerptis videri potest, formás quoque persicas, saltern primam vocabularii formam persicam et ejus conjugationem pro cumanicis habuit, mesnoem enim juxta esiturmen sribens earn quoque formam sub inscriptione «cuma­nica» collocavit et cum forma turcico-tartarica mesmu (sic!) comparavit. Pro forma aoristi secundae personae esitursen perpe­ram esitu rrsem (cum m in fine) sripsit super vocalem u nescio quam ob rem e apponens et cum prima persona aoristi loco formae ture. or. isitirmen vel esetirmen formam imaginariam isidu­rum comparavit, in qua scribendi ratione etiam hunc errorem commisit, ut pro tenui mediam consonam scriberet. Paulo longiori temporis intervallo C ornides certo codicem attentius perspe­xisset et non dubito, etiam de secunda ejus parte docte, uti solebat, disputavisset ! Haec pauca excerpta et quaedam alia in dissertatione sua manuscripta '<Commentatiuncula Hist. Cri­tica de Cumanis» 2 inseruit, quae initio hujus seculi in domo 1 anno 1770. 2 §. 14. III.

Next

/
Thumbnails
Contents