É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
XI viduae comitis JOSEPHI TELEKI in pago SZIRÁK asservata erat. Illustris cultor litterarum hungaricarum ARANKA commentatiunculam praedictam vidit et ex hoc fonte PETRO HORVÁT egregio historico ah eo de hac re sollicitus excerptorum saltern initium communicavit. Facere non possum, quin quaedam ex littera DANIELIS CORNIDES ad doctiss. GEORGIUM de PRAY (Vindobonae, d. 14 Fehr. 1773) hoc loco inseram : «Egregia plane sunt, et reconditae eruditionis, quae de Chunis Cumanisque mecum communicasti. Qua in re, quod mihi sis gratificatus, multum TIBI debet. Haud pauca eorum, quae disputas doctissime, in usum meum convertere potero, quamquam in nonnullis a Te dissentiam. Non vacat nunc vagari longius, omniaque monumenta abs TE allata discutere sigillatim : quare perhreviter summa tantum attingam capita. Chunos sub S. LADISLAO COLOMANNOQUE, et Cumanos sub BELA IV sequutisque Regibus, unam omnino eandemque gentem esse, firmiter mihi persuadeo. Illi cum ARPADE in Pannoniam illapsi, Valachiam, Provinciám Temesiensem, orientalemque Transilvaniae oram, obtinuere : hi, anno 1221 in Moldáviám, exactoque vicennio, anno nempe 1241 ex Moldavia in Hungáriám immigrarunt. Scio, Russicos annales Makarienses tradere, adscitos ab OSKOLDO et DIRO, duobus Waraegis, in societatem armorum Cumanos quoque; sed Cumanos cos diserte vocant Russos, quod mihi non videtur verosimile. Quae porro de Cumanis eiusdem cum Chazarorum gente, originis, addis, perbclle quidem cum Systemate Schlözeriano consentiunt; mihi tamen, fateor, non arrident usquequaque. Chazaros non inficior Magyarorum cognatos fuisse, nec linguae inter utrosque, nisi forte Dialecti, intercessisse discrimen, puto ; Cumanos tamen Chazaris accensendos esse, vehementer ambigo. Meas dubitandi rationes TIBI alia opportunitate, si jusseris, edisseram. Nomen Chazaricae urbis SARCHEL existimo Graecis detortum esse ex Szár-hely, quod alburn locum sonat. 1 Szár enim obsoletum vocabulum 1 Apud CONSTAMIINUM PORPHYROGENITUM IARPOV ŐJKÍTSOV. VOX sang, sari, sara