É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

LXXXIX habe, die meisten dieselben.» Praecipuum tamen fontam noti­onis linguae cumanicae is ipse codex Venetianus continet, quem nunc primum ex integro in hoc volumine luci publicae damus. Hic autem codex non tantum dialectum linguarum turcicarum insignem, sed etiam monumentum harum linguarum vetustate commendatum continet. Viri docti principio hujus seculi pro antiquissimo linguae turcicae orientális monumento opera cele­berrimi poetae Mir Ali S ir, defuncti anno 1500, habebant, at circa annum 1829 codex quidam insignis bibliothecae imperi­alis Viennensis persicus apud philologos innotuit,. in quo 156 disticha turcice scripta (in centesimo 'p rima e partis capitulo) leguntur, quae illius libri auctor Alaeddin Scich Sült, an Veled operi «Dubab-name» inseripto inseruit. Celeberrimus Hammer­Purgstallius codicem praedictum circiter ante 500 annos con­scriptum esse dicit, datum igitur distichorum versibus Mir Ali Sir prope cum ducentis annis antiquius habendum est. Primus textus selgukienis editor in praefatione admonuit 1 distichorum linguam pure turcicam et omni elemento arabico exemtam esse, at Mauritius Wickerhauser , quum trigintaseptem annis postea textum denuo examinasset, in eo septuaginta glossas arabicas invenit, ex quibus yj c]uatordecies, ((Jj.=*) novies, y* {jV) octies, i^oLá- (i/él») septies, Ló^ quater occurrunt. 2 Codex Venetianus anno 1303 conscriptus titulo antiquitatis hos quoque versus superai ! T imuris diploma cl. V ámbéry docente anno 1397, «Bachtiarname» vero anno 1432, «Miragname» autem anno 1442 conscripta sunt 3 et quidem charactere uigurico, nec igitur ullum ex iis aetatem codicis cumanici adaequat. At liber « Kudatku Bilik» inseriptus, quem cl. Vámbéry eximia cum sollicitudine edidit, transeripsit et in linguam germanicam vertit, ipsum codicem cumanicum titulo antiquitatis longe praecellit, is enim cum 234 annis ante datum 1303 conscriptus est. 4 Hic id unum annoto, neque linguam «Kudatku Bilik » uiguricam 1 «Jahrbùcher der Literatur». Viennae, 1829. (apud GEROLIUUM). 2 Z. d. D. m. G. Tom. XX. fase. IV. Pag. 574, 575. 3 «Uigurische Sprachmonumente» (1870). Pag. 8. » L. c. Pag. 27, 28.

Next

/
Thumbnails
Contents