É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

xc elementis arabo-persicis exemtam esse, Vámbéry enim in calce editionis suae 112 exoticas collegit voces, quae partim arabicae sunt originis, partim persicae. — Jam Robertus Roeslerius in appendice operis « Romànische Studien» quaedam vocabularii linguae cumanicae specimina dedit, 1 cui quum autumno anni 1873 Graetiac agerem, copias meas secundae quoque codicis Venetiani partis communicabam, quibus inspectis vir doctus mihique amicissimus maximopere laetatus est. Doctissimus Blau in dissertatione «de gente et lingua Cumanorum» grammaticam hujus dialecti breviter quidem, sed more suo praeclare adum­bravit. 2 Etiam nos in sequentibus hac ipsa adumbratione tex­tuumque ope adjuti grammaticam codicis Venetiani paucorum­que monumentorum linguae cumanicae in Hungaria descri­bendam brevi voluimus. Annotationes phonologicae : 1. Scriptores textuum sonum a ab a, et hoc ultimum ab e sollicite distinguunt, e. g. ierdà, corta, san «tu», cf. jacuticum àn etc. et ad hanc vocalem designandam signo quodam litterae « Graecorum simillimo, sed a diversis scriptoribus aliquantum diverse formato utebantur. Hoc ipsum signum etiam in glossis germanicis occurrit, e. g. di vàdirkeil etc. Gemminatio litterae a longitudinem vocalis significai, e. g. saa «tibi», cf. altaicum et selgukiense sa. Scrip­tor vocabularii sonum a per a vel e designai, e. g. esitmaga, sonarmeli etc. et rarissime tantum scripturam a adhibet ita e. g. in forma ne zie chi csiti(n)gassà «si audis», at annotatores vocabularii germanici vocalem a sollicite denotant, e. g. pag. codicis 59 cria cakta etc. In secunda codicis parte pronomen primae et secundae personae interdum ci scribitur, ita pag. 149 man et san passim. Vocalis a in pronunciatione cumanica ple­rumque immutabilis est, quod idem ci. Blau docente etiam in lingua bosniaca obvenit. 2. Vocalis e in radice et in suffixis pridem plerumque i sonabat, ideoque cumanico e in dialectis cagataicis saepis­1 Pag. 352—356. a Z. d. D. m. G. Tom. XXIX. Pag. 576—580.

Next

/
Thumbnails
Contents