É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

1.xxxii gnum regnum. Ideoque te mihi difficulter subicis sponte tua. Melius tamen tibi esset et salubrius, si te subiceres mihi sponte. Intellexi insuper quod Cumanos servos nostros sub tua protec­tione suscepisti, unde mando tibi, quod eos de cetero apud te non teneas et me adversarium non habeas propter ipsos. Faci­lius enim est Cumanis evadere quam tibi, quia illi sine domibus cum tentoriis ambulantes possunt forsitan evadere. Tu autem in domibus habitans habes castra et civitates, quomodo effugies manus meas?» Bela IV. rex Hungáriáé, uti etiam ex litteris imperatoria F rederici II ad regem Angliáé scire possumus, per nuncios Mongolorum aliquoties rogatus erat, «ut si suam vitám cuperet et suorum, per suam et regni sui deditionem, eorum gratiam festinius praeveniret. »' Julianus de litteris ducis Mongolorum haec quoque memoriae prodidit : « Misit ergo legatos (dux Mongolorum) ad regem Hungariorum, qui venientes per terras ducis de Sudai et literas regi Hungariorum missas dux ille recepii ab eis et legatos ipsos cum sociis mihi deputatis etiam vidi. Predictas literas a Noe duce de Sudai mihi datas ad regem Hungariorum deportavi. Litere autem scripte sunt literis paganis et lingva tartarica. Unde rex qui eas possint legere multos invenit, sed intelligentes non invenit. Nos autem cum transivimus per Cumaniam (evidenter per Bessarabiam et Moldáviám) paganum quendam invenimus qui nobis eas est interpretatus. Hec sunt autem que litere continent etc. » Ex vocibus «Unde rex qui eas possint legere multos invenit» facile compcrimus, inter Cumanos haud ita paucos fuisse, qui scri­pturam uiguricam («litteras paganas») legebant. Post discessum Mongolorum a regno Hungáriáé rex Bela velut ex ingenti naufragio civium reliquias collegit, terrasque desertas et deva­statas cultoribus assignavit et Cumanis quoque, quos per totam Hungáriám dispersos invenit, sedem fixit eosque ad fidem christianam amplexandam compulit. Attamen Cumani neque sub 1 MATHAEI PARIS «História Major». Parisiis, 1645. Pag. 496. V. JERNEY dis­sertationem de hoc argumento in annalibus academiac scientiarum hungaricae (Budae, 1846. Tom. VII. Pag. 118, 119).

Next

/
Thumbnails
Contents