É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

LXVIII mutatum est. Parnos igitur cum Parthis eosdem esse jam ex verbis praecedentibus elucet, duae enim relationes in no­minibus et in ipso facto optime concordant. Dahae Plinio do­cente cum Parthis easdem leges et consvetudines habebant : «Multitudo populorum innumerata, et quae cum Parthis ex aequo degat. Celeberrimi eorum Sacae, Massagetae, Dahae» etc. 1 De nomine Daharum (Jáat, Jane) id tantum adjicio, hoc nomen C unningham cum zendico daJiyu «depopulator» inter­pretari, 2 G. Rawlinson vero Dahas proximos Parthorum affines opinali. 3 Ex iis, quae supra diximus, id quoque sequitur, Cu­manos cum Parthis conjunctissimos fuisse, quam arctissimam affinitatem Georgius Rawlinson libro citato hisce vocibus con­firmat; «we must view the Parthians as the congeners of the . . . . Comans». Doctissimns Blau Cumanos non solum Par­thorum affines dicit, sed haec duo nomina eandem gentem tur­cicam significare non dubitanter existimat. Ex antiquo nomine Parthwa, Parthava secundum pronunciationem iranicam formam Pahlav oriri necesse fuit et nomen Cumanorum apud Russos Polowzi simul cum formis germanicis vai, fai ad hanc formam iranicam reducendum est. Antiqua lingua Pahlav apud Persas proprie Arsacidarum linguam parthicam significabat, 4 sed tem­porum decursu Persae falsa etymologia delusi sub hac deno­minatione antiquissimorum heroum et regum persicorum linguam intellexerunt, vox enim ^-Igj in lingua persica «fortem», vero «heroem» significat. Linguam Pehlevi nominatam, quam Haug antiquitus dialectum semiticam fuisse dicit et quae, qualem nunc novimus, non prorsus turcica est, immo in sua elementa : persica et turcica facile dissolvi potest, Blàu lingua Parthorum turcica affectam fuisse quibusdam exemplis demon­stravit, nonnullae enim glossae turcicae imperio Parthorum adhuc vigente in dialectos antiquiores persicas irrepserunt, unde etiam 1 Lib. VI. Cap. XVII. 2 Archaeological Survey of India (Simlae, 1871). Tom. II. Pag. 47. 3 The sixth great oriental Monarchy. Londini. 1873. ' QPPEKT in Journ. As. 1851, Févr. pag. 279.

Next

/
Thumbnails
Contents