É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

i.xvii MicHioN diserte comprobat, de quo nomine Theophanes anno­tat, Persas eo Turcas denominasse, 1 at vox cherm inde ortum esse videtur, quod Persae falsa etymologia delusi nomen Ava­rorum Uar «locum munitum, prohibitum», id est interpretati sunt, ^jb enim in lingua persica fossam, locum munitum signi­ficai. 2 T heophjlactus , uti jam vidimus, Ugororum duos ramos Uar et chun nominavit et Theophanes eosdem conjunction a Persis chermichion appellatos esse asserii. Avaros igitur cum Cumanis arctissimo affinitatis vinculo conjunctos fuisse firmiter credo. Avaros Ptolomaeus Parnos vel Aparnos denominat et eos prope Hyrcaniam ait habitasse, at in illa regione jam ab antiquissimis temporibus Parthos habitasse constat. Strabo Apar­nos Dahas esse dicit : zoòg rf obv èv àptazepà eìanXéovzc z<> Kàamov xéXayoq Tzapoixoìtvzaq vo/mqaq Júag o'i vòv npoaayopsuooai zoòg iitovopa'opè­vo'jq llàpvoos' Alio loco idem Strabo refert, unam partem Daha­rum a ceteris ultra Maeotin habitantibus secéssisse et nomen Parnorum nactam esse additque hanc traditionem non omnium consensum merere : (hadi òk zoùq ílápvovq J áaq ptzavàazaq elv a e èx ziZv ijxkp zqq Maiwzcdoq Jawv, o'jg Favolouq q llapio'jq xahvtmv' oò róvo o (ópo),ó­yrjzat Jáaq sìvai zevaq zcòv óickp zyq Mactozidoq l'xoDàv' 3 Cum hac traditione de origine Parnorum optime convenit Justini relatio de origine Parthorum : «Parthi, penes quos, velut divisione urbis cum Romanis facta, nunc Orientis impérium est, Scytharum exules fuere. Hoc etiam ipsorum vocabulo mani­festatur: nam Scythico sermone Parthi exules dicuntur». 4 Ver­bum turcicum barinak proprie «abire» significabat, quamobrem nomen Parthorum ex hoc verbo derivatum opinor, forma enim bardi «is, qui a suis secessit» facile significationem exulis acci­pere potuit. In forma Parn-os d post consonam r in n per­1 In PHOTII Bibliotheca. Berolini, 1824. Pag. 26. 2 Cf. hungaricum vár «castellum», város «oppidum», cf. etiam in dialecto osma­nica (j-^fj «suburbium». 3 Lib. XI. capp. 7. 9. •t JUSTINI Historiaruin Philippicarum ex TROOO P OMPEJO excerptarum lib. XLI. cap. I.

Next

/
Thumbnails
Contents