É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

i.vm dicit: «Tanain ipsum Scythae Silyn (al. edit. Sinum), vocant, Maeotin : T emerinda , quod signitìcat «matrem maris.» Sic et Dionysius Maeotin nsrina srovroo vocat. Primam partem vocis compositae cum turcico tingis , tcngiz, hungarico tenger optime convenire persvasum habeo atque in forma huj us vocis temer (pro tenget-) antiquum exemplum permutationis soni s cum r in linguis turcicis, praecipue in cuvasica multum usitatae conspici potest. In forma turcica orientali kőzetig «fenestra» sibilans z ancipiti dentali r verbi körmák respondet et hanc ipsam permutationem videmus in forma factitiva verbi körmeik : köstarmak «monstrare,» cf. jacuticum köcttüp juxta kőröcxyh etc. Etiam hoc annoto, in forma temer a Plinio tradita hanc ipsam permutationem vocalium e et i occurrere , quae in dialectis turcicis prope Maeotin et postea usum obtinuit. Plinius falso pro n, m scripsit. Nomen Silyn turcico orientali respondet, quod «lucidum,» «splendens, » «limpidum» signitìcat. Scythae etiam Jaxartcm «Silis» nominabant (hodie vel Idem Plinius Scythas montem Caucasum sua lingua Graucasum (al. edit. Croucasim , quod mihi quidem melius videtur) nominasse dicit: «Scythae ipsi Persas, Chorsaros : et Caucasum montem, Graucasum , hoc est, nive candidum.» ' Kar in linguis turcicis «nivem» et okar «altum» dicit, quod ultimum in form is augan, nig. okan, éag. ogan «ens supremum, • «deum maximum» signi­tìcat. Nomen Graucasus a Plinio traditum e turcico kar aukas (aukar) «altitudo nive candida» composituni esse haud ita incredibile est, sibilans enim formae Graukas facile in ancipitem dentalem r transmutari potuit (cf. exempla paulo superius aliata et uiguricum tormák, tiirmàk (in glossario V ámbéry 2) cum cag. tozinàk, cag. okar, altum cum oguz «tumidum,» «crassum ») In nomine turcico Kaucasi Kafdagli syllaba kaf cum kan plane convenit, dagli vero idem signitìcat, quod antiquum aukas, aukar (okar). Doctissimus II. Kilpert in geographia orbis 1 I-li». VI. cap. XVII. 2 IJigurischc Sprachmonumentc. Innsbruk 1870.

Next

/
Thumbnails
Contents