É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
1!x terrarum antiquis noti, cujus primam partem nuper edidit (Berolini, 1877), quasdam montis Caucasi valles jam antiquissimis temporibus a populis turanicae originis inhabitatas fuisse asserens etymologiae nostrae nominis Caucasi a Plinio traditi validum suppetit füleimen. Antiquissimus vero Armeniorum historicus, cujus liber sub nomine Agathangeli notus est, ab Armeniorum rege Teridate (n. anno 237) ait auxilio quorundam populorum Caucascorum , quos diserte Hunnos nominai, Persas bello devictos esse. Scythae Macotin etiam Karpaluk (apud Tzetzem, Chil. VIII. 773) nominabant, quod nomen in lingua corum piscinam significabat, cf. turcicum bal'ik «piscis». Non solum nomina geographica Scytharum praedicta, sed etiam nomenclatura deorum scythica , quam pater historiarum Herodotus memoriae prodidit , tàlis est , ut quisquis linguarum turcicarum peritus indolem hujus nomenclaturae turcicam illieo perspiciat, Herodotus enim ait, ! Scythas Vestam Tabiti, Jovem Papaeos, Gaeam Apia, Venerem Uraniam Artimi'asa, Neptunum Thamimasadas nominasse. 1 Origenes haec ipsa nomina in suo libro contra Celsum rursum perhibens Apollinem G ongosür nominat, pro quo Herodotus loco citato Oitosyros habet. 2 Forma gongos evidenter cum turcico giines «sol» convenit, Thamimasadas vero, pro quo Origenes : Thagimasad scripsit , quod ad primam ejus partem , cum turcico tcngiz , tingis idem esse videtur (Thamimasadas fortasse idem valet, quod turcicum tengising atasì «pater maris,» cum quo nomine etiam Temekinda praedictum in prima parte convenit), — Artimpasa plane idem est, quod turcicum erdem pasa omnium virtutum quasi caput. Tabiti mihi «adoratam» (deam) significare videtur et nomen summi dei Papaeos cum turcico baba «avus,» bab'ir, baja «senex,» — uigurico bajat, öagataico b'ijat «deus» optime convenit. Etiam in lingua hungarica Deus interdum 1 Lib. IV. cap. 50. 2 Lib. IV. caput 59.