É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
MI comparamus, Cumanos in litteris H onorii Saracenos denominates esse facile perspicimus, nomen vero Saracenorum in litteris pontificum ejus temporis sequtores religionis islamicae significare optime novimus. Doctrinam Corani apud Bulgaros, Chazaros, Cumanos propagatam fuisse multis et gravibus testimoniis confirmatur. Voces arabicae ad cultum pertinentes in codice cumano Venetiano haud ita rarae sunt, e. g. haziz 7J7-C, kurban «sacrificium» , aval «initum» etc. Nomina mensium Januarii et Novembris in codice Venetiano : safar ay et kurban baran ay (sic!), práecipue nomen ultimum doctrinam Corani apud Cumanos propagatam fuisse manifesto conprobant, ^Lxj enim Muhammedanorum solemne festum est. Plan-Carpinus vero ac Ascellinus diserte dicunt, eos in terra Bissermorum populum cumanice loquentein, religionique saracenae addictum visitasse. 1 Cornides in collectione rariorum annotationum aliam quoque salutationem manuscriptam possessit, quae super mensam dicebatur, scilicet : Mikamaz kunsenmenden szenakori kikememezne'' id est : Khanimlz kün seti mendàn ! suna kör ikmàkemezne «Domine noster ! contentus esto nobiscum et da (nobis) panem nostrum.» Mikamaz a forma Khanimiz per transpositonem ortum esse videtur, — quod ad verbum kün vel kön , cf. formam factitivam cagataicam dLcj.őóyí' (kondimnak) formamque viGiby «contentus esse» apud Pavet de Courteille, — verbum sun «offerre» significai, cf. èagataicum ^jLjj-w (sonmak), kazanicum sun-, quod ad formam suna kür, cf. formas imperativi turcicas ySö^^^ys «es», «este», proprie «videas, utsis», «videatis, ut sitis». Secundum doctissimum B öhtlingk fortasse in formis imperativi jakuticis b'isar, b'isarìng idem kör latitat. 3 Forma kikeme (mezne) manifesto pro ikmak «panis» scripta est et haec 1 FEJÉR Cod. Dipl. Tom. IV. i. pag. 426. 2 Tudományos Gyűjtemény. 1833. Tom. X. pag. 91. V. apud JERNEY 1. c. Tom. I. pag. 296. 3 Jakutische Grammatik, 303.