É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
LI Saliitationes. La obet heron ! alahajdom! Alafekor! tenzene ! kenade , scinivico tenget e helebcle. Has ultimas salutationes Jerney aliquantum diverse scriptas publicavit : Laobethrom ! Alahajdon ! Alafekor! Tenzene! Kenade! Iszcinivico ! Tcngclebcle ! Voces praedictae etiam in manuscripto quodam Danielis Cornides ita scriptae legi possunt : Laobctherom! Alahaidom ! Alafekor! Tenzene! Kenade! Scinivisco tengcle helebcle' 1 Haec ultima lectio a priori parum tantum differì. Versio hungarica salutationibus collectionis Gabrielis T erbölcs apposita diserte demonstrat, eas dialogum brevissimum salute accepta et reddita continere. Prima questio hujus dialogi Tenzene kenade esse videtur, id est tine sen mi kending « quomodo vales tu ?» Avian tine turtungizmu enim in lingua turcica orientali « quomodo vales ? » signifìcat, kending vero tu quidem significai. Interlocutor questioni praedictae cum laobethrom , id est y?) «optime valeo» respondet, quam lactam responsionem quaesitor cum exclamatione Alahha hamdan, Alahha siikran accepit gratias Deo actas ita continuans: istcinib bilà tengriden tilerben «cum desiderio (salutem tuam) a Deo exposco». S protractum copista facillime cum f contundere potuit et ita effectum est, ut loco siikran exemplaria nostrafckor exhibeant. Voces arabicae in his salutationibus admirationem minime efficiunt, optime enim doctissimus Blau observavit, linguam arabicam et persicam, plus quam linguae occidentales, indolem idiomatis cumanici affecisse. Quum in litteris summi pontificis Honorii IV. ad regem Ladislaum Hungáriáé de anno 1287 scriptis legimus, regem cum ipsis Saracenis conversari et hunc litterarum locum cum sequentibus de eodem rege L adislao vocibus Thuroczii : «cumanice et non catholice conversabatur » 2 1 Tom. III. Part. II. pag. 94. Fragmenta aliquot Diplomatum et Actoruin publicorum. Pag. 117. Inter Mss. Musei Nation. Hung. V. apud JERNEY. Tom. I. Pag. 295—296. 2 Chronica Hungarorum. Pars II. cap. 80. d*