Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 775.

ANNALES REGNI FRANCORUM iam dicto mitissimo regi, venerunt Angrarii in pago, qui dicitur Bucki, una cum Brunone et reliquis obtimatibus eorum et dede­runt ibi obsides sicut Austrasii. Et inde revertente praefato rege, invenit aliam partem de suo exercitu super fluvium Wisora continentes ripam, quam iussi fuerant. Saxones cum ipsis pugnam fecerunt in loco, qui dicitur Lidbach, et Franci Deo volente victoriam habuerunt, et plures ex ipsis Saxones occiderunt. Hoc audiente domno Carolo rege, ite­rum super Saxones cum exercitu irruens et non minorem strag­em ex eis fecit et praedam multam conquisivit super Westfalaos; et obsides dederunt sicut et illi alii Saxones. Et tunc obsidibus re­ceptis et praeda multa adsumpta et per ter stragia Saxonum facta supradictus domnus Carolus rex ad propria reversus est auxilian­­te Domino in Franciam. Tunc audiens, quod Hrodgaudus Langobardus fraudavit fi­dem suam et omnia sacramenta rumpens et voluit Italiam rebel­lare, tunc illis in partibus cum aliquibus Francis domnus Carolus rex iter peragens. Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Scladdis­­tat. Et inmutavit se numerus annorum in 76

Next

/
Thumbnails
Contents