Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 773.
ANNALES REGNI FRANCORUM in loco, qui dicitur Fricdislar, quam sanctae memoriae Bonefacius novissimus martyr consecravit atque per spiritum prophetiae praedixit, quod nunquam incendio cremaretur. Coeperunt autem idem praefati Saxones cum nimia intentione adversus eandem certare basilicam, quemadmodum eam per quodlibet ingenium igni cremare potuissent. Dum haec igitur agerentur, apparuerunt quibusdam christianis, qui erant in castello, similiter et quibusdam paganis, qui in ipso aderant exercitu, duo iuvenes in albis, qui ipsam basilicam ab igne protegebant; et propterea ibidem non potuerunt neque interius neque exterius ignem accendere nec aliquod dampnum eidem inferre basilicae, sed nutu divinae maiestatis pavore perterriti in fugam conversi sunt, nemine persequente. Inventus est autem postea unus ex isdem Saxonibus mortuus iuxta ipsam basilicam, genibus curvis adclinus supra pedes, habens ignem et ligna in manibus, velut ore flando eandem basilicam igni tradere voluisset. Et inmutavit se numerus annorum in ЕЮШ Adrianus papa, cum insolentiam Desiderii regis et Langobardorum oppressionem ferre non posset, decrevit, ut legationem ad Karlum regem Francorum mitteret eumque sibi atque Romanis adversus Langobardos opem ferre rogaret. Et quia id terreno itinere per Italiam fieri non poterat, eum, quem miserat, legatum nomine Petrum Romae navem conscendere et Massiliam usque per mare ire atque inde terreno itinere in Franciam fecit pervenire. Qui cum ad regem in Theodonevilla, ubi tunc hiemaverat, pervenisset et ei legationis suae causam aperuisset, eadem, qua venerat, via Romam regressus est. Rex vero rebus, 68