Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 757.
ANNALES REGNI FRANCORUM AQDE esse deberet. Sic confirmavit supradictus Tassilo supra corpus sancti Dionisii, Rustici et Eleutherii necnon et sancti Germani seu sancti Martini, ut omnibus diebus vitae eius sic conservaret, sicut sacramentis promiserat; sic et eius homines maiores natu, qui erant cum eo, firmaverunt, sicut dictum est, in locis superius nominatis quam et in aliis multis. [Eodem anno celebravit natalem Domini in Corbonaco et pascha. Et inmutavit se numerus annorum in]9 9 Addidit codex C. Constantinus imperator misit Pippino regi multa munera, inter quae et organum; quae ad eum in Conpendio villa pervenerunt, ubi tunc populi sui generalem conventum habuit. Illuc et Tassilo dux Baioariorum cum primoribus gentis suae venit et more Francico in manus regis in vassaticum manibus suis semetipsum commendavit fidelitatemque tam ipso regi Pippino quam filiis eius Karlo et Carlomanno iureiurando supra corpus sancti Dionysii promisit; et non solum ibi, sed etiam super corpus sancti Martini et sancti Germani simili sacramento fidem se praedictis dominis suis diebus vitae suae servaturum est pollicitus. Similiter et omnes primores ac maiores natu Baioarii, qui cum eo in praesentiam regis pervenerant, fidem se regi et filiis eius servaturos in praedictis venerabilibus locis promiserunt. 32