Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 784.
ANNALES REGNI FRANCORUM domnus rex in Saxoniam; quod ita et factum est. Et celebravit natalem Domini iuxta Skidrioburg in pago Waizzagawi super fluvium Ambra in villa Liuhidi. Et inmutavit se numerus annorum in AQDE Cum primum oportunitas temporis advenit, ad reliquias belli Saxonici conficiendas rex animo intento cum exercitu in loco, qui Lippeham vocatur, Rhenum traiecit et vastatis Westfalaorum pagis venit ad Wisuram. Cumque in eo loco, qui Huculbi dicitur, castris super fluvium positis consedisset, vidit se in aquilonales Saxoniae partes, sicut statuerat, propter nimias aquarum inundationes, quae tum subito ex iugitate pluviarum acciderant, transire non posse. Idcirco iter in Thuringiam convertit et filium suum Karlum cum parte exercitus in Westfalaorum finibus sedere iussit. Ipse per Thuringiam iter faciens venit in campestria Saxoniae, quae Albi atque Salae fluminibus adiacent, depopulatisque orientalium Saxonum agris ac villis incensis de Scahningi - hoc loco nomen erat - in Franciam re gressus est. Karlus vero filius eius, cum ei iter agenti in pago Draigni iuxta Lippiam fluvium Saxonum occurrisset exercitus, commisso cum eis equestri proelio felici ac prospero eventu dimicavit; nam magno eorum numero interfecto, ceteris in diversa fugatis victor ad patrem Wormaciam reversus est. Rex autem congregato iterum exercito in Saxoniam profectus est celebratoque in castris natalicio Domini die super Ambram fluvium in pago Huettagoe iuxta castrum Saxonum, quod dicitur Skidroburg, ad locum vocabulo Rimi, in quo Wisura et Waharna confluunt, populabundus acces- 120