Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 783.

ANNALES REGNI FRANCORUM Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Haristallio, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in AQDE Adridente veris temperie, cum ad expeditionem Saxoni­­cam se praeparasset, - nam de omnimoda eorum defectione ad eum perlatum fuerat, - priusquam de memorata villa moveret, Hildigardis regina uxor eius decessit II. Kal. Mai. Cuius funeri cum more solemni iusta persolveret, in Saxoniam, sicut disposi­tum habebat, duxit exercitum. Cumque Saxones in eo loco, qui Theotmelli vocatur, ad pugnam se praeparare comperisset, ad eos, quanta potuit celeritate, contendit; commissoque cum eis proelio tanta eos caede prostravit, ut de innumerabili eorum multitudine perpauci evasisse dicantur. Cumque de loco proelii ad Padrab­­runnon se cum exercitu recepisset atque ibi castris positis partem exercitus, quae adhuc ad Francia venire debuerat, operiretur, au­divit Saxones in finibus Westfalaorum super fluvium Hasam ad hoc congregari, ut ibi cum eo, si venisset, acie confligerent. Quo nuntio commotus adunatis, quae tum ad se venerant quasque ante secum habebat, Francorum copiis ad locum, ubi congregati erant, sine dilatione profectus est congressusque cum eis eadem, qua et prius, felicitate dimicavit. Caesa est eorum infinita multi­tudo, spoliaque direpta, captivorum quoque magnus abductus est numerus. Inde victor ad orientem iter convertit primoque usque ad Wisuram, deinde usque ad Albiam cuncta devastando perag­ravit. Inde reversus in Franciam duxit uxorem filiam Radolfi co­mitis natione Francam, nomine Fastradam, ex qua duas filias procreavit. Eodem anno defuncta est bonae memoriae mater 116

Next

/
Thumbnails
Contents