C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)
Oklevelek
258 Oklevelek num regalium magistri et comitis comitatus Simigiensis, filia videlicet magnifici Moysi Bwzlay de Gergellaka magistri curie regie maiestatis coram nobis personaliter constituta sponte et libere est confessa pariterque retulit in hunc modum, quod quia ipsa consideratis recensitisque et perpensis illis multimodis favoribus et complacentiis magnifici domini Stephani de Bathor comitis Themesiensis et partium regni Inferiorum capitanei generalis, fratris carnalis ipsius domini Georgii Báthory, domini et mariti sui dilectissimi, quibus idem dominus Stephanus comes sibi ut domine et glori sue honorandissime usque ad hec tempora semper solertissime adesse pariter et prodesse studuisset, in facto dotis sue de universis castris, castellis, oppidis, villis possessionibusque ac portionibus et aliis quibusvis iuribus possessionariis dicti domini Georgii ubilibet et in quibuscunque comitatibus huius regnorum Hungarie et Sclavonie existentibus et habitis iuxta eiusdem regni Hungarie consuetudinem sibi provenire debentis cum eodem domino Stephano comite favorabiliter concordasset, idemque dominus Stephanus comes iuxta huiusmodi favorabilem concordiam inter ipsos initam ipsam de et super dote sua prenarrata contentam reddidisset effective, ob hoc eadem domina Katherina prefatum dominum Stephanum comitem et per eum magnificum dominum Andreám de dicta Bathor, fratres germanos memorati domini Georgii Báthory ipsorumque heredes et posteritates universos superinde quittos et expeditos reddidisset ac modis omnibus absolutos commisisset, immo reddidit et commisit nostri in presentia harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum feria tertia proxima post festum Resurectionis Domini, anno eiusdem millesimo quingentesimo decimo septimo. 211 1517. július 16., Buda. Szentgyörgyi és Bazini Gróf Péter országbíró meghagyja a leleszi konventnek, hogy küldjék ki tanúbizonyságukat, akinek jelenlétében a királyi ember vezesse be Bátori Andrást a Szabolcs megyei Vidmonostor birtokba. Lyukas, foltos papíron, papírfelzetes zárópecséttel. Leleszi konvent orsz. lt., Statutoriae B-339. (DF 211 094.) - A kifizet: Amicis suis reverendis, conventui ecclesie de Lelez, pro magnifico domino Andrea de Bathor, introductoria et statutoria. A hátlap jobb alsó szélén: Lecta. - Az oklevél szövege körül és a hátlapon a konvent jelentésének fogalmazványa. - Az oklevelet átírta a leleszi konvent 1517. aug. 25-i jelentésében: 213. DL 22 946. (NRA 1563-48.) - C. T. N. Amicis suis reverendis, conventui ecclesie de Lelez comes Petrus comes de Sancto Georgio et Bozyn iudex curie serenissimi principis domini Ludovici, Dei gratia regis Hungarie et Bohemie etc. amicitiam paratum cum [honojre. Dicitur nobis in persona magnifici domini Andree de Bathor, quomodo ipse in dominium [totalis] possessionis Wydmonostra vocate in comitatu Zabolch existentis, ipsum exponentem iure here[dario concernentis] legittime vellet introire. Super quo vestram amicitiam presentibus petimus diligenter, quatinus vestrum [mittatis hominem] pro testimonio fidedignum, quo presente Nicolaus de Bogath sin Albertus de Arthanhaza s[eu] Ambrosius de eadem sive Franciscus de Bessenyew neve Nicolaus de Ibran aut Franciscus de eadem aliis absentibus homo regius ad faciem prescripte possessionis Wydmonostra vocate vicinis et commetaneis eiusdem uni