C. Tóth Norbert (szerk.): Documenta ad historiam familiae Bátori de Ecsed spectania I. Diplomata 1393-1540 - A nyíregyházi Jósa András Múzeum kiadványai 67. (Nyíregyháza, 2011)

Oklevelek

Oklevelek 215 tiones possessionarias et predium idem condam Stephanus de predicta Bathor per certa tempora titulo donationis tenuerit et possederit, tamen tandem ad plurimas ipsius Laurentii Kolbaz aliorumque nonnullorum proborum et nobilium virorum petitiones et supplicatio­nes atque intercessiones prefatus condam Stephanus de pretacta Bathor adhuc in vita sua duas integras et equales partes ac medietates prescriptarum portionum possessionariarum et predii eidem Laurentio Kolbaz suisque heredibus et posteritatibus universis simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet ad libere et pacifice possidendum remis­­sisset et resignasset, nunc vero iterum annotatus Andreas de Bathor ad consimiles ipsius Laurentii Kolbaz aliorumque proborum et nobilium hominum petitiones et supplicationes etiam residuam tertiam partem prescriptarum portionum possessionariarum et predii si­mul cum pretactis universis illarum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet eidem Laurentio Kolbaz suisque heredibus et posteritatibus universis vigore certarum litterarum suarum sub sigillo suo superinde emanatarum remittere et resignare promisisset, tali tamen con­ditione interposita, quod si temporum in successu eundem Laurentium Kolbaz in semen deficere et sine herede, masculini scilicet sexus ab hoc seculo decedere contingeret, extunc pretacte portiones possessionarie et predium simul cum universis prescriptis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet in prenominatum dominum Andreám de sepe fata Bathor ip­­siusque heredes et posteritates universos condescendant et devolvantur eo facto harum litterarum nostrarum vigore et testimonio mediante. Datum feria quarta proxima ante fe­stum Beatorum Philipi et Iacobi apostolorum, anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto. 170 1494. május 27., Kassa. II. Ulászló király megparancsolja a leleszi konventnek, hogy küldjék ki tanúbizonyságu­kat, akinek jelenlétében a királyi ember kérdezze ki a Bátori András szabolcsi ispán által kijelölt Szabolcs és Szatmár megyei tanúkat a Bátori-testvérek által korábban tett birtok­osztályról. Egykorú bejegyzés. Leleszi konvent orsz. It., Protocollum II. (DF 253 825.) föl. 8b. - N. T. Wladislaus Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. fidelibus nostris, conventui ecclesie de Lelez salutem et gratiam. Exponitur maiestati nostre in persona fidelis nostri magnifi­ci Andree de Bathor comitis comitatus de Zabolch etc., qualiter adhuc ante plures annos inter ipsum exponentem ac magnificos condam comitem Stephanum et Ladislaum de ea­dem Bathor ab una, necnon reverendum in Christo patrem dominum Nicolaum episcopum Waciensem, fratrem eorundem ab alia partibus in omnibus bonis hereditariis et avititiis eorundem certa et perpetua divisio ad scitum multorum proborum et nobilium virorum in comitatibus de Zabolch predicto et Zathmariensi constitutorum facta extitisset, super qua quidem divisione nunc ipse exponens veridica fassione et attestatione dictorum nobi­lium istorum duorum comitatuum admodum esset necessarius. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatinus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide­­dignum, quo presente Gregorius Beregy de Mykay vel Petrus Rohody de Zathmar aut Benedictus Chazary de eadem Zathmar sive Ladislaus Ibrany de Ianosy vel Laurentius

Next

/
Thumbnails
Contents