Waldstein, Francis – Kitabiel, Paul: DESCRIPTIONES ET ICONES PLANTARUM RARARIORUM HUNGARIAE VOL. 2. (1802)
XXIV temperiem, quam meridiei propior pofito inducere deberet, conferunt Styria, Carniolia, et Carinthia, quae provinciáé per altiorem fuum fitum et copiofas alpes , maxima parte anni nivibus tectas, frigidos immittunt ventos. Atque ita fit, ut mefíis ac florefcentiae tempus in demifíiore parte tam Croatiae quam Hungáriáé idem fit, et ftirpes intenfioris frigoris impatientes: Vitis vinifera, Ficus Carica, Amygdalus períica, Sic. utrobique aeque bene proveniant. Aft in occidentali montium congerie ultra Colapim, atque inter montes Pliífiviczae, Kapelae ac Velebich adeo imitis eít temperies, ut Vitis culturam non admittat, Ficum aliasque teneriores arbores enecet, mellem communiter in finem Augufti aut initium Septembris retardet, et nives faepe eodem hoc menfe producat, in Aprilem, imo in Majum usque perduraturas, atque e montibus nonnifi adulta aeítate, nec femper in integrum deceffuras. Zermanja autem provinciola, ab aquilonibus per montes defenfa, et magis regio litoralis ob fitum depreffiorem, mitiore, quam reliqua Croatia et Hungaria , fruuntur climate, quod Oleae colendae favet, Uvas Julio maturat, vindemiam Augufto peragere jubet, et coinplures ítirpes Europae maximé auftrali propias: Phillyream mediam, Salviam officinalem, Rosmarinum, Viticem Agnum caftum, Quercum Ilicem et Suber, Piftaciam Terebinthum^ őtc. alitj licet hjemis tempore vicinae alpes non raro intenfum frigus immittant. C) Tantum difcriminis etiam obfervatur in ventis: hi quippe ad demiffiorein regni partém leniores pertingunt, impetu per montes proprios et vicinarum regionum jim fracto; aft montibus altioribus, locisque vicinis et inter eos interjectis inde a Septembri usque in Majum fere continuo, nec raro etiam per aeftatem, horribili cum vehementia infultant. Incolae ventos omnes ad duo reducunt genera: illos, qui e continente proveniunt, fub nomine Bora vei Bura, alios, quos mare immittit, fub nomine Jugo , comprehendentes ; illi e Septemtrione , aut inter hunc et ortum communiter adpellentes plerumque inter y ma m et 8 va m horam matutinam oriri, inter quartam et quintam pomeridianam definere foliti; poíteriores vero ab auítro vei inter hunc et occalum ex aeftuante Africa per mare transmiífi ordinem nullum fequentes. D) Non minor diverfitas in tempeftatum viciífitudinibus notatur: utpote, quae in inferiore regni parte cum iis in planiore Hungaria conveniunt; in editiore autem magnopere difcrepant: hic enim inde a Septembri usque in Majum perpetuae fere pluviae, nives et procellae dominantur; per aeftatem vero, quamvis nubes faepe ad pluviam fefe componere videantur, diuturna non raro regnat ficcitas. Frigidiore nempe anni parte , quas Aufter e fervidis Africae oris fiticulofus prodiens mari mediterraneo furripuit aquas, brumale montium altiífiniorum frigus tanta copia condenfat, ut eas atmosphaera forma nubium retinere nequeat. Hinc nives in montofa regione faepe adeo copiofae cadunt, ut commeatum per vias publicas in plures hebdomades impediant; et aquarum meteoricarum, quae per annum delabuntur, ea eft quantitas . ut Caroloftadii fub montibus altitudinem 22i pollicum adtigerit ("). Haec aliter fe habent aeftate, cum tantum difcriminis in temperie non obtinet: nubes Ut docu.erunt obfervationes per 2 annos continuata;. Yid. Bar. a Lichtenítern Statiít, Ceograpli. Befchr, des Königr. Croatien.