Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
MELLÉKLETEK XXill Inslilulionis obscuretur Dignitas, atque existimatio constituitur, ut Convictores quoque credibili ut praemissum est Studiorum, ac Virtutum Testimonio provisos, neminem, nisi Suffragio supremi Inspectoris Regii munitum Rector Collegii admittat, insinuabit proinde eindem Filium suum admitti postulantis Patris Petitum, neque illi prius deferet, quam assensum Obtineat, Receptique Convictores suae Majestati pro statu Notitiae repraesentabuntur; In quibus omnibus Idem Cardinalis Administrator Consilio etiam Provincialis Studiorum Directoris Regii pro re nata utetur, aut si ob absentiam in persona haec exequi non posset, eidem plenariae peragenda relinquet. , j -s §. 17-us. Quia vero evenire posset, ut Adolescentes caetera tam ab Ingenii praestantia, quam Animi Dotibus Commendabilis, postquam jam recepti essent, Sive culpabili quadam desidia, ac Officiorum remissione, sive commutati, Corruptique animi protervia Gratiae Regiae continuatione Semet indignos reddant, ut igitur in hujusmodi a bene cepto Literarum cursu Deficientes Juvenes pro Commerito animadverti, ac nisi mox resipuerunt, prius, ac ex eorum Incolatu majora in hoc Institutum redeant detrimenta, dimitti, religarique possint, illud benigne ordinatur, ut de singulorum Alumnorum in Virtutis, ac Literarum Studio factis Progressionibus, uti etiam Academicae Disciplinae observantia, Rector semestrem Informationem conficiat illamque uti hucdum factum est, superiori Regio Directori per Consilium Locumttle Regium suae Matti referendum exhibeat. In dando semistri Suffragio Rector Collegii in Praefectorum Relatione non Plane conquiescat, verum omnibus adjunctis rite expensis, ac iis, quae levitate puerili atque aetatis potius, quam Animi errore evenerunt Juvenum Erratis ad Calculum non revocatis, bene digesto, ac sollicite explorato utatur Consilio. §. 18. Cum non modo Personae, sed etiam rerum, ac suppellectilium ad Alumnos pertinentium Cura habenda sit, ideo, qui Adolescentem deduxerit Pater, aut Mandatarius, quam Rectori Collegii Juvenem recipiendum stiterit, una syllabum suppellectilium,