Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

XXIV MELLÉKLETEK rerumque in Usum Alumni domo allatarum exhibeat, quem Rector ad Praefectum Cameradae, in quam Alumnus destinatur, diriget, quo Is cuncta pervestiget; postea tria conficiantur Exempla, quo­rum unum Praefecti revidentis nomine signatum in Cancellaria Domus Conservabitur, alterum retinebit Praefectus, tertium Servo, cui Cura Cameradae incumbit, assignabitur. Quae vero his nova accedent eidem Syllabo de tempore in tempus inscribantur; Et haec Providentia eo Spectat, ne Juvenes ex rebus suis aliquid donare vendereque possint, aut Servorum opera pessumire. Singulo Mense Praefectus Syllabum Suppellectilium revi­deat, et si quid deesse observaret, in Causam inquirat, quodve Servorum negligentia detrimentum illatum est, resarciri faciat, si Culpa Juvenis, Rectori eum referat. §. 19-nus. In Commensalem, erga oblatum quantumcunque pretium, nullus exterorum recipiatur, sed nec Exteri ad Caenam, et Pran­dia expetantur, poterit tamen Rector Amico nomine unum, aut Alterum constituto victu contentum retinere, Separata autem Mensa nonnisi in peculiaribus Occasionibus una Alterave vice, citra tamen aggravium Fundationis Hospites excipere Rectori integrum erit. §. 20. Matres, quaeve Alumnos aut Convictores accurant sed etiam aliae Claro nomine, ac Conditione ingressu Collegii non prohi­bentur quidem, attamen illarum Adventus Collegii Rectori, vel vice Rectori semper insinuetur, et per unum ex famulis recta ad illum deducatur. Sed nec ad Hortum, cum Alumni et Convictores illic se recreant, liber, ac promiscuus Mulieribus admittatur Accessus, minus ad Prandium et Caenam invitandae erunt. §. 21-us. Et quoniam Gubernatio Amplissimi hujus instituti variis, ac gravibus complexa esset Curis, ideo ne Rector a recta et ordinata illius providentia distrahatur idem a Rationum de percepto, et

Next

/
Thumbnails
Contents