Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
XXII MELLÉKLETEK §. 14-US, Cum in infima Grammatices Classe secundum Benignum Studiorum Systema in Gymnasiis Litterarum Studium initium sumat, idcirco ii, qui ad frequentandam hanc Classem infimam nondum praeparati essent in Regium hoc Collegium, nisi sua Mattas peculiaribus adducta Motivis id fieri jubeat, non recipientur nec enim Praefecti multiplicibus alioquin Curis occupati privata unius, Aut Alterius Institutione Onerari distinerique possent. §. 15-us. Et quia is esset praecipuus Institutionis hujus scopus, ac finis, ut tot tantisque sumptibus ac Curis educati Adolescentes confecto studiorum Cursu ad navandam Summo Terrae Principi, ac Patriae utilem operam idonei efficiantur, ne proinde sumptus in cassum cedant, statuitur, ut, qui Liberos, aut Curae suae Creditos cognatos vel Pupillos in Regium hoc Collegium admitti cupiunt, de Ingenii facultatibus, factoque in Literis, quibus eiusmodi Adolescens operam dedit, Progressu ac Morum Integritate Testimonium forma credibili confectum a Directore Gymnasii, in quo Studiorum Causa commoratus est, expectant, illudque supplici Libello suae Majestati Sacrmae inscribendo adjungant, eumque Cardinali Administratori Eppatus Vacziansis, qua pronunc supremam Inspectionem Regio Nomine exercenti exhibeant, quo ita Supplicantium tum eorum, qui directe Instantias suas eidem Cardinali Administratori Eppatus Vacziensis, qua pronunc sutia ab Augusta Aula ad eundem Cardinalem Administratorem pro Opinione depromenda inviabuntur, praecibus in deliberationem sumptis ex merito Ordo constitui, atque tres Consilio Locumttli Regio caeteris praestantiores proponi Valeant, hic quoque ea regula observata, ut omnium recurrentium, etiam non Candidatorum Instantiae Repraesentationi adjungantur; pendebit vero a suae Mattis Sacratissimae Arbitrio recipiendi Alumni designatio, quem non prius, ac per Cardinalem Administratorem de Voluntate Regia intellexerit, in Collegium Rector admittat. §, 16-us. Et ne Alumnis tanta Sollicitudine deligendis oblata Solutione quaevis sine discrimine Juventus misceatur, hincque Regiae hujus