Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)

Mellékleten

MELLÉKLETEK XVII proinde in adcomadata eorum Incolatui certa Contubernia, Seu uti dicitur, Cameradas pro ratione aetatis, ac Studiorum quibus operam navant, distributi sub Religiosorum Piarum Scholarum, quorum Curae ac provisioni Collegium hoc benigne concreditum est, Vigilantia degent, atque ea Solertia curabuntur, ut Regiae hujus munificentiae Commoda, atque Utilitates, quemadmodum aequo Jure omnibus competunt, etiam aequa Mensura in singulos dimanent. §. 3-us. Ne vero adventitiis Convictoribus deesset Locus, Collegii hujus ita constructum est aedificium, ut Ultra fixum Alumnorum numerum alii etiam complures partim in Contubernia sub commu­nium, partim in peculiaria Cubicula sub privatorum Praefectorum Curam recipi possint et haec itaquidem invicem nexa, junctaque sunt, ut si Parentibus collibitum fuerit, in Unam Societatem Coa­lescentibus duobus, ac etiam tribus Adolescentibus unus idemque praeesse moderarique possit Praefectus. Eorum igitur erit cum Rectore Collegii de Filiis suis sive in privata Cubicula, sive in Cameradas pro Convictoribus designatas recipiendis tractare ad constitutam Autem Communis Praefecti operae Mercedem, qui sub ejusdem Cura, ac Gubernatione fue­rint, aequam partem conferent; contra, qui sibi peculiarem, ac proprium habiturus est omne Alendi, Solvendique Praefecti onus Solus feret. §-phus 4-tus. Victus tam Alumnorum, quam vero Convictorum par idem­que erit neque etiam inter Mensas, quas propter Numerum Perso­narum plures esse opportebit, Sive ex Situ Loci, sive adsidentium Conditione nullus Praecellentiae gradus repeti poterit omnes proinde aequalibus cibis, atque utensilibus providebuntur; Hinc ipse Collegii hujus Regii Rector iam huic, jam Alteri mensae adsi­­dendo, attributam cuilibet illarum paris Conditionis Praerogati­vam, quod gerit, Muneris dignitate Sustinebit. §. 5-tus. Et quia bonae, ac frugiferae educationis Legibus nihil magis, quam Sobriae ac frugaliter agendae Vitae ratio conveniret, nam

Next

/
Thumbnails
Contents