Kisparti János: A váci Theresianum története - Váci könyvek 8. (Vác, 1914)
Mellékleten
XVIII MELLÉKLETEK ex hoc fonte non modo in rem cujuslibet familiarem ac domesticam, Sed etiam publicam multa eaque magna commoda, quemadmodum ex Contrario paria detrimenta dimanare, diffundique possint, jam vero traditi in Disciplinam Academicam Adolescentes in Summi Terrae Principis obsequium Utilitatesque, et Auxilia 'Familiae suae educarentur; Hinc ne ullo sub colore in rectae educationis disciplinam aliquod ex hoc irrepere possit vitium, Victus ratio in Prandium 4 in Caenam 3 Ciborum Numero definita est, quibus tamen addi poterit una, Alterave Fructum sive recentium, sive siccorum prout nempe anni Tempus fert, species. Jusculum cum nunquam Nrtdum ac Vacuum in Mensam inferendum erit, in Ciborum Numero censeatur; in Jentaculum Alumnis ad Mensam aetati, ac Corporis Viribus Panis Portio, vel Jusculum nisiforte a Parentibus aliter provisum foret, Singulis Diebus praebeatur. Bellaria attamen, atque arte parata dulcia edulia in Secundam Mensam inferri vetantur, nam praeter quod Valetudini nocua censeantur irritandae Cupiditati, ac Gulae deserviunt, átverő non tantum salutaribus praeceptionibus, sed ipso Vitae Usu tenera Aetas ad ea observanda, quibus futurae vitae Rationes continentur, firmari debet. Obsonia, nec magnis sumptibus, nec magno studio, ac peregre quaesita in Cibum Praebeantur, at vero, quae apponuntur tam sapore quam ipso adspectu sint Commendabilia, sed etiam Utensilia, vasa item, et Caetera supellex mensae nitida ut sit, praecipue curandum erit. Vini usus (nisi forte Parentes Liberis suis interdicant) discreto Rectoris Arbitrio dispensandus committitur, quid nempe Juvenibus pro cujusvis Conditionis reflexione dandam judicet, adeoque moderatum ac dilutum Vini Potum admittet, ita tamen ne iis, qui 14. Aetatis Annum nondum superarunt, Ultra medii quadrantis Vini Mensura concedatur: Et haec de quotidiani Victus genere ac modo. §. 6. Diebus Collegio Solemnibus Lautiores Solito apponi admittuntur Dapes ,nec tamen unquam Prandium Septem Numero cibaria excedat verum consvetit, ac vulgaribus alioquin, uti supra con-