Agria 40. (Az Egri Múzeum Évkönyve - Annales Musei Agriensis, 2004)

Lőkös Péter: Eger 1552-es ostromának ábrázolása a 16–17. századi erdélyi szász és szepességi német irodalomban

4. „Solnoco hunc in modum expugnato, et validissimo praesidio communito, Aly Bassa Agriam litteras per rusticum hominem mittit, quarum haec erat sententia: se subactis omnibus quae ad utramque ripam Temesis et Marusij essent oppidis, et castellis, nunc quoque ad se oppugnandos cum firmissimo exercitu venire. Saluti igitur suae si consulere vellent, oppidum quamprimum dederent; quod nisi facerent, extrema omnia subituros se scirent. Sed praesidiarij, nihil his minis perterriti, has leges inter se sanciuerunt: primo, ut si quis post hac cum litteris ad se mitteretur, una cum litteris Vulcano consecraretur: secundo, ne quisquam in obsidione vocem ad Turcas emitteret, aut quoquo modo hiscere auderet: tertio, ne vspiam conuenticula haberentur, aut quisquam alterius auri quid insusurraret, sed omnia in aperto et propatulo gererentur: quarto, ut quicumque deditionis faceret mentionem, morte multaretur. Dum Turcicus exercitus castra ad Agriam promonet: Stephanus Mesceius, e praefectis unus vicinorum conventus sixi habebat, et exposita periculi magnitudine, si se suosque agros, adeoque totam patriam conderuare cuperent, mature subsidia ad tolerandam obsid­ionem comparare iubebat. Ibi homines quidam impudentissimi, non debuisse, inquiunt, quemquam in summo ocio custodiam arcis in se recipére, qui dubijs temporibus consilio et viribus suis diffideret. Нас ille contumelia ictus, non modo loci defendendi spem non abiecit, sed etiam quod in vicinis parum spei ostenderetur, tanto diligentius omnia providere coepit. E contra hostes hanc multo quam Solnoci faciliorem expugnationem sibi polliciti, segnius omnia administrabant; ita ut Aly Bassa, cum tyronibus tantum sibi rem fore, seque ad caulam opugnandam proficisci dictitas magnam exercitus partem exauetoratam dimiserit, quos tarnen brevi post quum minus succederet oppugnatio, revoeav­it. Circumfuso undique exercitu, castrisque positis, praesidiarios, Bassa iterum ad deditionem horta­tus est, sed Uli, nullo dato response, sandalipam nigro panno tectum, binisque hastilibus e loco sub­limi ostenderunt, innuentes scilicet, nolle se viros inde discedere, sed urbem pro sepulcro habituros potius, quam hosti tradituros. Ita coepta summis viribus oppugnatio, per aliquot dies fuit continuata, incredibili hostium damno. Non enim viri solum sed feminae quoque e muris fortissime pugnabant, hostesque temere subeuntes, contemto omni vitae periculo, submovebant. Inter cetera admirabilis fuit duarum mulierum audacia: quarum una quum lateri eius adstans maritus hostili telő oeeubuisset, il­la gladio et scuto mortui arreptis, in locum eius subijt, nee prius inde discessit, quam manibus eius trium Turcarum sanguine parentasset, et tum demum cadaver in coemiterium asportatum, sepultura affecit. Altera, virgo inveneula, quum matrem, quae ingens saxum capite ferens, globi tormentarij ictu oeeubuerat, sub oculis amisisset; saxum cruentum tollit, et quod mater factura erat, in hostem deuoluit: eoque iactu ex hostibus duos interemtos, duos vehementer afflictos tradunt. Нас pertinacia victi tandem Turcae, obsidionem soluerunt: et vicinis omnibus agris incendia deformatis, copias valde accisus Paestum reduxerunt. Haec Agriensiium vitoria res Hungáriáé iam praeeipitatas ali­quantulum sujflaminauit, et quorum illa ope pacta erat, virtutis ergo honoribus et praemijs cumulati. Erant vero praeeipui, Stephanus Dobo, vir inuieta animi magnitudine; Stephanus Mesceius, impiger et manu promtus; Caspar Petheius, Stephanus Soltaeus, Georgius Deacus, Ioannes Figedius, omnes consilio experientiaque praeclari. Sed et e gregarijs militibus non pauci ingentes dueum animos aequarunt: e quorum omni numero nonplures trecentis sunt desiderati; hostis vero, quod ipsefassus est, multis iam annis nullibi cladem sensit maiorem. Soluta obsidione, Deoque gratijs actis; Doboni, Transylvaniae praefectura donato, Gregorius Bornemissa sufficitur: solus Mesceius dum ad coni­ugem et liberos proficiscitur, sed seditionem a rusticis interfectus, fruetu laboris caruit: cuius morte socij et amici exaeerbati, magnam plebis tarn noxiae quam innoxiae stragem dederunt. " 78 78 Rerum Hungaricarum história, novem libris comprehensa: in qua praeter regionis situm, caeter­aque, quae eo pertinent, ea quae a primis regni ineunabulis aeeiderunt, breuiter; nostri vero et superioris temporis res gestae ad annum usque MDCIV fuse describuntur. Auetore Gaspare Ens, L. Coloniae Agrippinae, Sumptibus Wilhelmi Lutzenkirchen, Anno MDCIV. 221-224. 283

Next

/
Thumbnails
Contents