Agria 40. (Az Egri Múzeum Évkönyve - Annales Musei Agriensis, 2004)
Lőkös Péter: Eger 1552-es ostromának ábrázolása a 16–17. századi erdélyi szász és szepességi német irodalomban
paruerint crudelißimorum suppliciorum. Parentibus ac dedentibus urbem ingentia praemia proponit, et libertatém et liberum discessum cum omnibus suis bonis. At ciues nihil ad haec respondentes feretrum inter duas lanceas super moenibus locant s ignis demonstrantes se potius decreuisse uitam quam urbem amittere, quam erant ad extremum usque uitare finem defensuri. Est autem mos eius nationis ubi ad eas ceremonias peruenerint, ne ullus locus foederibus aut pactionibus amplius relinquatur, cum mortui potius quam uiui sint in potestatem hostium uenturi. Mahomettus cognita horum sententia mittit exploratum oppidulum et urbem noctu ad expugnationem. Statuit duobus in locis fieri uerberationes: alteram a parte montis, alteram ad templum urbis; atque utrobique uiginti et quinque bellica tormenta locata sunt. Ea per quadraginta dies aßiduos oppidum prosternunt, ita ut superior pars omnis sit deiecta: neque quisquam ibi poterant consistere propter uim ipsorum tormentorum. Ad eius rei remedium ciues fossam cauant profundißimam et latam aggeremque erigunt, ubi summa diligentia uigiles noctu excubabant: neque inde nisi alijs superuenientibus nouis uigilibus discedere fas erat. At Mahomettus ter repetitis conatibus eodem die ad octo Turcarum millia desiderauit, qui iam prope ascenderant in urbem per ruinas murorum, inter quos erant duces complures. Mahomettus irritatus ea suorum clade iubet nouis conatibus, nouisque urbis uerberationibus urbem uexari. Atque una hora a quatuor lateribus urbem acerrime inuadunt. Eo omnes tum mares tum foeminae urbanae accurrunt, quae armis, saxis, feruenti aqua, omnique telorum genere hostes miserabiliter caedunt. Nam strictis gladijs et captis scutis nonnullae foeminae uel maritorum uel fratrum siqui cecidessent caedem fortißime uindicarunt, pugnantes confirmarunt, ad gloriam hortatae sunt, atque tanta fuit foeminarum constantia, et uirorum fortitudo ut hostes turpiter reiecti sint, coactique tormenta deserere, quorum maiora clauis adactis inutilia reddita expugnationibus. Tanta uisa est uirtus foeminarum ut nemo esset omnium uirorum qui Ulis praesentibus ullum periculi genus deuitaret; quae cum armate caesorum telis super moenibus consistèrent, fuissentque trés illarum uno globo tormenti laniatae, quarum frustra carnis in faciem aliarum proximarum desiluißent; illae cruentate harum sanguine non modo non sunt territae, sed magis irritatae ad ultionem in inuadentes Turcas. Cum tanta denique apparuisset defensorum constantia, tanta fortitudo, tanta uis; neque audirentur omnino nuntij Mahometti pactiones proponentes, censuit Curtensis Baßa et Mahomettus lactam esse aleam de illa ciuitate subiuganda, omnemque operám amitti atque cum tempus instaret ut copiae in hy berna reducerentur propter ingentia frigora, propter quae multi et homines et equi peribant, decernit Mahomettus ad 14. cal. Nouembris ab obsidione recedere, quod etiam sequenti nocte cum omnibus copijs fecit. Achmetus itaque Curiam, at Mahomettus Taurumnum discedit; quo tempore ciues ea insigni uictoria elati postremum agmen hostium insequuntur, cum mille homines exissent, praedaque onusti multis ex hostibus caesis captis nonnullis tormentis uictores et gloriosi in urbem redeunt. ,m 3. „LV. Etmemorabile est, quod de Ageria űrbe apud Historicos reperitur, a Turcis ea anno 1552. obsessa, viris permixtas foeminas fortiter pugnasse, ea denique hostes rede gisse: ut desperata expugnatione, non magis virorum, quam Amazonum robore victos sese turpi discessu faterentur. ,,?7 76 Natalis Comitis Historiarum sui temporis libri decern. Pars Prima. Liber Sextus. Cum indice antiquorum et recentiorum nominum Vrbium, Oppidorum, ac Fluminum locuplete. Cum privilegio. Venetiis, Apud Ioannem Variscum, 1572. 156r-157v. 77 Resolutio brevis orationum M. T. Ciceronis secundum causarum genera, Orationum partes, materias, in eloquentiae studiosorum gratiam ea potissimum de causa instituta: ut dilatandae atque ampliandae Orationis ratio ex ipsius Ciceronis exemplis appareat. Autore Melchiore Junio Witebergensi, Eloquentiae Argentinensi in Academia Professore. Triplici Indice Addito. De ratione dilatandi confirmationes generis deliberativi: et quidem primo Suasionum. Locus IX. MDXCIV. 282