Dankó Imre szerk.: A hajdúk a magyar történelemben II. (A Hajdú-Bihar Megyei Múzeumok Közleményei 19. Debrecen, 1972)

Benda Kálmán – Kenéz Győző: Barbiano generális jelentése a Bocskai-szabadságharcról

perarent, sedulo solicitabant, ex altera parte dominus Pecz, cum residuo sui re­gimenti milite, scilicet sex vexilla, praeterea etiam reliquos equitatus Silesiaci, una cum tormentis aliquot, remanente interim in Raeamaz reliquo exercitu, ut eo propinquiores, sedatis rumoribus Bochkaianis, discessuri in Ungariam Infe­riorem ad nutum Suae Serenitatis essent, bonoque ordine absque intermissione procederent, ad me in Adorian accersivi. 14 Octobris omnes hajdones juramentum fidelitatis deposuerant. Comes Cauriolus tum cum Transsylvanicis copiis 4 milliarium spatio, Peczius vero cum suis 2 milliarium, in loco Almas appellato, ab Adorian aberant. Ego vero subsequenti die Kereky castellum, satis forte et munitum, obsidere statueram,­injunxeram itaque comiti Dampiero, ut assumptis 1500 hajdonibus, quibus plus quam aliis, ob depositum juramentum, fideret, priusquam lucesceret, vias om­nes illius loci occuparet, me enim illa ipsa die cum universo exercitu subsecu­turum. Injunxerat itaque comes Dampier in omnibus quarteriis, ut hajdones circa mediam noctem apud eum in Adorian parati essent. Pecczius, (cuius) a me soli­citatus adventus, circa mediam noctem ab Almasd cum suis movit, praemissis impedimentis, quae subsequebantur legio cum tormentis, et latera ac posteriora equites Silesiae claudere debeant. Pecczius ipse omnes praecedebat, properans ad pontem Dioszeghiensem, cupiens prospicere, ut tormenta facilius transferri possent. Verum equitatus dato ordini parere nolens, pars illorum impedimenta comitari, pars vero medio milliari subsequi, alii quidem tardius assequi, pro libitu quique agere volendo, dicebant se non semper velle legionis custodes esse et peditatum subsequi, ne postea tardius in quarteria veniendo, et illi et equi pa­terentur. Hajdones, prout injunctum erat a comite Dampier, circa mediam noctem, ex quarteriis illorum cum tympanis militari modo egredientes, postquam om­nes in campo convenissent, capitanei illorum meo nomine falsas litteras ipsis exhibuerunt, scilicet me non aliam ob causam exercitum hunc collegisse, quam ut omnes deperderem, qui papistae esse recusarent. Et postquam id factum fuis­set, etiam omnes extirpare haidones velle. Itaque is meretricis filius appellandus esset, qui non se illis adjungeret, et illos canes Germanos, qui nunc absque or­dine et secure incedebant aggrederetur et interficeret. Ibidemque facta conjura­tione, omnes unanimiter conjurantes, ad Bochkaium defecerunt, qui jam a ca­pitaneis de his omnibus certificatus et assecuratus fuit. Conjuncti itaque simul immoverunt, exercitum, uti supradictum, dissoluto ingredientem aggressi. Pri­mo paucos equites, qui Pezzium comitabantur, et se eis strenue opposuerant donec interfecto Pecczii equo, captus, reliqui vero dissipati fuerunt. Postmodum adorti peditatum, qui jam se cum tormentis a paucis quibusdam curribus, qui retro manserant, muniverat, satis diu pugnarunt, donec sinistro casu, pulvis tormentarius incensus, ordines illorum dissolvit, majorem partem militum lae­sit, et residuum hajdonibus in praedam cessit.™ 30 Varadrol oktober 17-en Bathory Istvanhoz irt magyar nyelvii leveleben Barbiano igy irta le az (itkozetet: ,,. . . Virradon, ugy mint 15. proxime praeteriti hajnal elott Almosd­rul Pezz uram hadaval elindulvan, hogy Dioszegre jojjon es onnet hozzank, Bocskai ezeket is az hajdukat az religionak szine alatt melleje vonvan, szemelye szerint az haj­duk kozott leven, megiitotte oket [ertsd Petz csapatait]. Amazok semmi ellensegtiil nem tartvan, velven, hogy az hajdusag ofelsege hivei, ugy oltek, vagtak oket. Pezz uramot magat, ugy ertjiik, hogy elevenen vittek el, de igen sebes. Ilyen nagy arultatast ezen ez foldon ember nem hallott, mellyet megertven reajuk mentiink, de az harcnak nem allvan, elfuttanak elottunk." (Hadtort. Kozl. 1956. 2. sz. 316.)

Next

/
Thumbnails
Contents