Dankó Imre szerk.: A hajdúk a magyar történelemben II. (A Hajdú-Bihar Megyei Múzeumok Közleményei 19. Debrecen, 1972)

Benda Kálmán – Kenéz Győző: Barbiano generális jelentése a Bocskai-szabadságharcról

Ad primum rumorem dominus Pezzius subito ad me ablegavit capitaneum quendam Christophorum Scarsellam, qui me de hoc casu certiorem redderet. Subito itaque una cum his, qui mecum erant, equos conscendimus, et comiti Cauriolo significavi, ut me statim cum suis Vallonibus sequeretur. Quem apud pontem Dioszegianum expectabam. Transiens itaque pontem, dispositis agmi­nibus processi quartam partem milliaris pulvis tormentarius, ut supradictum, incensus est, ubi statim rebelles discessere, et in locum securiorem sese recepe­runt. Vespere itaque facto, me rursus in meum quarterium contuli. Postero die, habito consilio, cum omni peditatu carerem equitatus etiam ex parte caesus et dissipatus, nihil amplius, quam Vallones, Rasciani, Siculi et Transsylvani aliquot restantes, conclusi Zacmarium me conferre. Conside­rans vero postmodum quantitatem curruum, ad 4000 fere, qui etiam pars cau­sae internetionis fuere, quodque fortalicium Varadiense minus munitum, pars­que militum capitanei Ribisch cum 100 aliis Pecczeianis in Transsylvaniam ab­legati, 60 in Zentiob impositi, et propterea nihil fere residui in fortalicio esset, certior enim factus, quod viae omnes Zacmarium versus ab hajdonibus perfidis obsessae, coactus me Varadinum conferre debui, ut illi loco tum etiam quod tempus et res pro servitio Majestatis Vestrae postularet, perspicerem. Interim Bochkaius occupatis, ut supradictum Saca et Henczhida locis tran­situs, se cum exercitu ad pontem Dioszeg contulit, ut inde animadverteret, ut­rum per Chatar et Zekelhida vel Adorian Zacmarium versus tendere vellem. Ego vero cum reliqua manu Varadinum veniens consului cum comite Cauriolo, Rotvicio, Pancratio Seniey, comite Dampiero, Balthasare Cornis 11 et Ladislao Pete. Conclusimus, cum impossibile esset civitatem defendere, minus suburbia, quum undiquaque aperta essent, et ignis periculo subjecta, unde totus exerci­tus perire posset; introduci vero universus exercitus in arcem non quiret prop­ter loci angustiam et hominum multitudinem; minus etiam consultum ob diver­sas nationes et suspicionem Siculorum, cum quibus jam Bochkay de proditione tractabat, repertis superinde etiam literis,- erat etiam insuper magni momenti damnum amittere ad 6000 equorum cum 3000 curruum, diversis inpedimentis onustorum; conclusum igitur erat, relictis ibi curribus et impedimentis, conti­nuato itinere conferre nos Tocaium, cum Zacmarium nullibi penetrare licebat, Ea spe freti, nos comitatus ibi jam conjunctos reperturos, qui jam pridem ad insurrectionem, et ut ad Rakamaz convenirent, admoniti fuerant. Quapropter Varadino circa meridiem discedens, sequenti vespere circa occasum ad pontem Tibisci penes Tocay perveni, ubi cum exercitu per pontem transiens castra metatus sum, exceptis Rascianis, qui propterea, quia in Raca­maz uxores et liberos habebant, quamvis apud nos potuissent commorari, liben­tius tamen restabant. Unde inimicus, qui semper nos sequebatur, mane circa auroram illos aggrediens fudit et dissipavit. Inde recta ad pontem tendens, qui malo a certis militibus Ungaris custoditus, nec etiam ex arce cum tormentis ma­joribus, propter densissimam eius diei nebulam, defendi poterat. Accurri itaque una cum comite Dampier et quibusdam militibus inimicos repellendo et par­tem pontis dejecimus. Sedato hoc rumore, hajdones per interpretem nobiscum colloqui cupiebant. Missus eo fuerat comes Dampier cum interprete, cui occur­rit Blasius Lippay, 12 et quum nihil aliud praeter scommata et nugas loqueretur, 31 Kornis Boldizsdr erdelyi katolikus four, a szekelyek generalisa. 32 Lippai Baldzs hajdukapitany szinten oktober 14-en allt Bocskaihoz; az almosd-dioszegi csata utani hetekben 6 is vezetoszerepet jatszott a harcokban. 1605 januarjaban Bocskai kivegeztette, fbltehetoen azert, mert tul nagyra nott hatalma mar veszelyeztette a ne­mesi erdekeket.

Next

/
Thumbnails
Contents