A Debreceni Déri Múzeum Évkönyve 1975 (Debrecen, 1976)

Művelődéstörténet, irodalomtörténet - Nagy Sándor: Földi János hadházi évei (Adalékok életrajzához és hajdúkerületi orvosi működéséhez)

Mensis primum pluvius, egelidus, frigore ac nivibus mox denuo re­dintegratis. Morbi Sporadici apud nos sunt observati. Ac Febres quidem pro discriminem, quo ratione Tippi, Symptomatum et causae praepri­mis materialis differebant, diver­simode curabantur. Intermitten­tes nempe Biliosae evacuantibus, ac tandem Cortice Peruviano; Mucosae incidentibus, attenuanti­bus salinis praemissis, tandem evacuantibus Inflammatoriae Methodo antiphlogistica, venae Sectione et Topicis Varus, Ver­minosae anthelminticis purganti­bus conjunctis curatae; Ophtal­miae simplices derivantibus, re­pellentibus repercutientibus, pur­gantibus ac roborantibus ; vene­reae Mercurialibus iisdem junctis debellatae. Inter Sporadicos qua rariores Nominari Meretur puer octennis in Amavrosi a vermibus, solis anthelminticis feliciter curatus, et Mulier in Aphonia, ex Keneangia et debilitate nimia post partum, Anxietate item nimia, et animi dolore, eo quod sextam prolem adhucdum puellam ediderit, ob­structione item, evacuantibus per enemara nutrientibus ac roboran­tibus restituta. Febres Inflammatoriae, Pleuritis Peripneumonia, Erisipelas, Coli­ca, Febres item quartanae, et aliae praeprimis sunt observatae. Morbilli Szoboszloviae inter mi­norennes et adultos promiscue, cum gravi passione, sine tarnen lethalitate. Febrium inflammato­riarum cura Superius jam recen­sita: In Erysipelate inpuritatibus biliosis per evacuantia sufficien­ter eductis, lenibus diaphoreticis cura clausa est. In Colica aeque evacuantia et topica externa in­serviverunt Morbilli pro ratione Febris bliosae Methodum posce­bant antibiliosam. Ad Singulares pertinet Mulier plusquam 50naria in febri Mu­cosa Rheumatico, cum Tussi creb­ra, sputo sangvinis, et respiratio­ne Anhela, ex facto pedes itinere duorum Milliarium tempore ege­lido, sed frigido, ventoso, humi­do. Praeter calefatientia externa, absque venae sectione infuso so­lum summitatum Mille folii, cum pretiosioribus coemendis impar esset, Sanitati restituta. 761 Februarius

Next

/
Thumbnails
Contents